Hilotae (Graece εἴλωτες) servorum publicorum genus in antiqua Sparta erant[1], quorum condicio durissima habebatur. Non res venales erant ut servi Atheniensium aut Romanorum sed glaebae velut haerebant et fundum (Graece κλῆρος) civis Spartani colebant quocum fructus dividebant. Itaque a nonnullis auctoribus μεταξὺ ἐλευθέρων και δούλων (inter servos et liberos homines medii) dicuntur[2]. Certe inter se vivebant et vici hilotarum erant cum alibi tum praecipue in Messenia.

Multa tormenta tamen a dominis patiebantur[3] pro quibus agros arabant et ceteras divitias rusticas parabant (nam Spartani cives meri bellatores erant). Quocirca ad seditiones proniores erant[4] ut inter 465 et 460 a.C.n. postquam ingens terrae motus Lacedaemoniorum civitatem conquassavit ; quae seditio saevissime repressa est[5]. Ita et fundamentum prosperitatis Spartanorum civitati erant ac simul periculum semper imminens eo magis quo ceteros incolas numero multo praestabant. Quod in primis cavebant ephori cum munus inibant, qui quotannis bellum rite hilotis indicebant ne Spartani qui hilotam interfecissent labe homicidii polluerentur. Et adulescentes selecti annorum duodeviginti aut undeviginti in montes mittebantur ubi per diem latebant (hoc munus kryptia Graece dicebatur) atque unde nocte hilotas adoriebantur et occulte interficiebant[6]. De qua cryptia plurima scripserunt auctores moderni, perpauca in fontibus antiquis invenienda sunt. Insuper pactis cum ceteris Graecis civitatibus - praesertim si quae in Foedus Peloponnesiacum inierant - stipulationem inserere solebant Spartani qua eorum socii auxilium adversus hilotas laturos pollicebantur[7]. Thucydides[8] auctor est postquam Athenienses Pylum oppidum in Messenia anno 425 a.C.n. munissent atque eo multi hilotae transfugissent Spartanos pavefactos per dolum duo milia hilotarum e robustissimis fortissimisque per fraudem et occulte de medio sustulisse et septingentos alios Brasida duce hoplitas factos in Chalcidicam misisse quam longissime ut a Laconia abessent. Etenim ille rerum gestarum scriptor, princeps historicorum Graecorum, plurima Spartae ex timore hilotarum nata esse existimabat[9].

Primi hilotae veteres Laconiae incolae et ipsi Graeci fuisse a Doricis invasoribus subacti putantur[10]. Eorum numerus multum crevit postquam Messenii ex longo bello octavo et septimo saeculo a.C.n. cum Lacedaemoniis gesto tandem victi evaserunt[11]. Vera etymologia quamquam incerta est, duae origines antiquitus proponebantur ː sive ita dicti essent ab eadem radice quae agnoscitur in verbis ἑλεῖν et ἑάλων quia bello capti essent hilotae, sive quia primi hilotae incolae urbis maritimae Helus in Laconiae litore fuissent et eorum nomen postea omnes servos huius generis designasset[12]. Post Leuctricam victoriam (371 a.C.n.) Epaminondas, fundamenta Spartanae potentiae ut subverteret, Messenios hilotas iugo liberavit atque novam civitatem circa urbem Messenen condidit[13]. Nec Sparta umquam post illam cladem revaluit.

Attamen ob penuriam virorum iam bello Peloponnesiaco nonnullos hilotas armare cogebantur Lacedaemonii[14] ː tum manumittebantur sive statim atque legebantur sive stipendiis effectis et in categoriam neodamodarum (νεοδαμώδης = neopopularis) transibant[15], qui quamvis liberi plena civitate non fruebantur. In primis a secunda parte tertii saeculi Cleomenes III et Nabis manumissiones multiplicarunt spe potentiae militaris restituendae moti. Fieri potuit tamen ut ante magnam seditionem quinti saeculi a.C.n. condicio hilotarum melior fuerit ː secundum Herodotum ad Plataeensem pugnam Lacedaemonii quinque milia hoplitarum Spartanorum miserunt cum 35 000 hilotis leviter armatis[16] hoc est unusquisque hoplites septem hilotas secum ut ministros ducebat. Quod aliquod fiduciae genus testatur.

In aliis civitatibus quoque servi hilotarum similiores fuerunt usque ad quartum saeculum a.C.n. ut Penestes in Thessalia, Gymnetes in Argolide, Clarotes in Creta[17], Mariandynii Heracleae Ponticae qui omnes verbo "Perioeci" (qui circum incolunt nec cives sunt) ab Aristotele designari solent[18].

Notae recensere

  1. ̣Strabo, Geographica VIII.5.4 ː τρόπον τινα δημόσιοι δοῦλοι. Cf Pausanias III.20.6. Cornelius Nepos Pausanias 3.6.
  2. De hilota Cornelius Nepos scribebat ː servorum munere fungitur.
  3. Plutarchus, Lycurgus 28 . Titus Livius XXXIV.27.
  4. Pausanias IV.14.5 et 26.1. Xenophon, Hellenica III.3.6 et III.4.4-11..
  5. Thucydides I.101-103. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XI.63-64. Plutarchus, Cimon, 23. Pausanias, Descriptio Graeciae III.7
  6. Plutarchus, Lycurgus, 28 ex Aristotelis Lacedaemoniorum politeia.
  7. Thucydides V.23.3, in foedere inter Athenienses et Lacedaemonios.
  8. Historiae IV.80
  9. Historiae V.14.3
  10. Theopompus Chius apud Athenaeum, Deipnosophistae VI.265.
  11. Pausanias IV.23.1 et 24.5
  12. Sic Pausanias III.20 et Strabo VIII.5.4 (fons Ephorus ?).
  13. Isocrates, Archidamus.
  14. Thucydides IV.80 et VII.19.2
  15. Thucydides V.34.
  16. Herodotus, Calliope 28 et 80-81 et 85. Vide iam Erato 80
  17. Aristoteles, Politica II.10.5 et 16.
  18. Politica II.9.1-4. Vidal Naquet 1973.

Plura legere si cupis recensere