Hildegardis Helena (nata Hilda Helene) Dresen, cui pseudonymum Hido (nata die 11 Maii 1896 ad Kolga in Comitatu Harriae, mortua die 5 Februarii 1981 Revaliae[1]), fuit poetissa Estonica, telegraphista et esperantista. Cuius sorores Helmi et Agnes appellabantur.

Hildegardis Dresen, anno 1934

Poeta interpresque recensere

In res Esperanticas inflammata est anno 1913, ut mox symbolas Mundo litterarum, commentariis quibusdam, afferre posset. Anno 1922 conversiones exarare coepit illa studiosissima scriptrix in litteris Esperanticis. Facta est quoque membrum honoris causa ad Universalem Societatem Esperanticam/UEA.

In sic dicta Encylopaedia Esperantica anno 1934 laudes has a Ludovico Tárkony accepit: Inhaeret conversionibus eius sensus rhythmicus optimus, lingua vivax, modus exprimendi fascinans. Nihilominus nonnumquam ratio versificandi rigida inflexibilisque in rebus convertendis translucet, quae autem in propriis operibus nequaquam perturbat. Ibi melancholia plagarum septentrionalium tristium cantatur, quarum authenticitas gaudia ibi potius inusitata transportet. Femina doctissima multis in linguis habitat: namque convertebat e linguis Estonica, Livica, Russica, Theodisca (e.g. Marie Under, Elektitaj versaĵoj - 1929; J. Barbarus, Horizontoj - 1931; Estonaj kantoj - 1931; Estona Antologio - 1932.

Dresen iuvat inDekdu Poetoj, florilegio poetico Esperantico, parando (vide editionem apud "Literatura Mondo" anno 1934, Colomano Kalocsay redactore). Iste Kalocsay de Hildegardi Dresen ita scripsit: Se esse interpretem, non scriptricem praefert. In eo errat, quamvis conversiones eius magis notae sint. Mea opinione autem ingenium eius multo melius monstretur in carminibus propriis, ubi lingua magis flexibilis harmonicaque elucet. Anno 1975 edita est conversio Kalevipoeg, magni carminis Estonici. Decennia duo ultima nominaverunt eam matrem esperantistarum Estonicorum.

Opera originalia recensere

  • Vintra luno; Norda naturo; Printempe; Subite; Paduso; Betulo; Supren; Vizaĝoj; Surstrate; Ĝena penso; Sensenteco... (Apud: Dekdu poetoj, 1934)
  • Adamson kaj lia verko
  • Norda naturo (1967)
  • Zamenhof

Translata recensere

  • Johannes Barbarus: Horizontoj (1931)
  • Vladimir Beekman: Lumo de orienta Eŭropo (1978)
  • Estona soveta poezio (1977)
  • Fabeloj kaj folkloro
  • Anna Haava: Mi povas; Sonĝis mi; Ho, ne povas mi silenti; Ho, ni admiru!
  • Albert Kivikas: La ovo (1922)
  • Lydia Koidula: Efemera; Estona ter' kaj estona koro; Kial ploras vi, floreto?
  • Friedrich Reinhold Kreutzwald: Al libereco
  • Kreutzwald, Friedrich Reinhold: Kalevipoeg (1975)
  • Jakob Liiv: Koro de poeto; Ranoj
  • Juhan Liiv: Al abelujo ĝi flugas (1980)
  • Juhan Liiv: Mateno; Falis foliar'; Migranto; Sonoro
  • Kristjan Jaak Peterson: Kantisto; Luno
  • Juhan Smuul: Ŝippereo: novelo el la "Leteroj el la vilaĝo de obstinuloj", la naŭa letero
  • Karl Eduard Sööt: Ombro; Estus tempo; La sekalkampo
  • Enn Uibo: Nur erik-floreto (2001)
  • Marie Under: Elektitaj versaĵoj (1929)
  • Under, Marie: Sonetoj 1917 (1988)
  • Debora Vaarandi: Ventolume (1986)

Bibliographia recensere

  • 1993: Jaan Ojalo: "Fratinoj Dresen", apud: Iltis-Forumo 1993, n-ro 5, p. 89-96
  • 1981: Gulielmus Auld: "Ni ne trovos ŝian anstataŭanton" (oratio funebris). Apud: Esperanto (UEA) 74-a jaro 1981, n-ro 2 (feb.), p. 25-28. Repr. en Auld, William.
  • Pajleroj kaj stoploj. Elektitaj prozaĵoj, Roterodami: Universala Esperanto-Asocio 1997, p. 46-50.

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hildegardem Dresen spectant.

Notae recensere