Hieronymus Osorius, natus anno 1506 et mortuus xx die mensis Augusti anno 1580, episcopus et historicus erat natione Lusitanus.

Olyssipone natus erat filius João Osórii de Fonseca, Ouvidori Gerali id est gubernatoris sub regimine Lusitanansis Indiae, et uxoris eius Franciscae Gil Gouveiae. Anno 1519 mandato matris in Universitatem apud Salmanticam causa Legem Civilem studendi ingressus est.

Latine tam elegans Marci Tullii Ciceronis aemulator, Cicero Lusitanus a coaevis nuncupabatur.

Anno 1563 Epistolam ad Elizabetham (reginam Angliae) scripsit, eam et populum in congregationem Romanam papalem se reddere quaerens. Gualterus Haddon adversus eum longe faciliorque respondens, Osorius admodum vituperans novum libellum contra eos promulgavit. Confutatione incepta, Haddon exspiravit: opus a Johanne Foxe martyrologo perfecta est.

Osorio exeunte libros eius nonnullos in bibliotheca episcopale urbis Faronis (olim Ossonabae) mansisse creditur.[1] Urbe autem anno 1596 Anglorum exercito praedata, Comes Essex, dux militum, bibliothecam F.M. Mascarenhi Episcopo Faronensi tunc pertinentem eripiens, eam in Britanniam adduxit. Istae bibliothecae nunc pars semper in Bibliotheca Bodleiana Oxonii servatur.[2]

Eius scripta recensere

  • De gloria et nobilitate civili et christiana
  • De justitia.
  • De regis institutione el disciplina.
  • De vera sapientia.
  • De rebus Emmanuelis (1586).
  • In Gualterum Haddonum, Magistrum libellorum supplicum apud clarissimam principem Helisabetham Angliae Reginam, de religione libri tres. Praefixa est ejusdem amplissimi atque doctissimi viri epistola, ad eandem Principem, admirabili cum eloquentia tum pietate conscripta, quam idem Haddonus temere et confidenter oppugnandam suscepit, Dilingae, ex off. Sebaldi Mayer, 1569. in 8vo.

Notae recensere

  1. J.B. Silva Lopes, Memorias para a Historia Ecclesiastica do Bispado do Algarve (Lisboa 1848), p. 369
  2. K.M. Pogson, 'A Grand Inquisitor, and his Library' (una cum 'A list of books presented by the Earl of Essex in 1600, still in the Bodleian'), The Bodleian Quarterly Record III (Oxonia 1922), pp. 239-44.