Hieronymus (lingua Francica: Jérôme) Bonaparte (natus 15 Novembris 1784 Adiacii in insula Corsica, mortuus 24 Iunii 1860 apud Lutetiam) frater Napoleonis I imperatoris Francorum et ipse annis 1807 - 1813 rex Westphaliae fuit.

Hieronymus Bonaparte rex Westfaliae

Vita ante regnum recensere

Filius fuit Caroli Buonaparte iurisconsulti et propugnatoris libertatis Corsicae, qui iam anno 1785 mortuus est, et Laetitiae Ramolino erat. Hieronymus ab anno 1800 iussu fratris succenturio ac centurio apud Classem in Mari Caribico militavit. Ibi, cum navis sua peteretur, fugit et in Americam venit et fratre Napoleone invito Elisabetham Patterson, filiam mercatoris Baltimorae in matrimonium duxit. Cum autem pecunia defecisset, in Franciam cum uxore redibat, sed haec in fine recusatus in Anglia mansit. Ibi et filius eius Hieronymus Bonaparte-Patterson natus est. Ambo in CFA reverterunt. Hieronymus senior interim iterum miles navalis factus est, navem suam ante litora Brasiliae rexit, et post Trafalgarem Pugnam factam in patriam revocatus est. Bello contra Borussiam anni 1806 interfuit et castellum Vratislaviae expugnavit.

Rex Westfaliae recensere

Post Pacem Tilsae anno 1807 signatam Napoleo novas civitates in Germania condidit et e variis regionibus Germaniae Regnum Westphaliae composuit, cuius rex Hieronymus factus est. Caput novi regni Cassala facta est. Matrimonio primo a Napoleone anullato Hieronymus Catharinam filiam Friderici I Virtembergiae regis in matrimonium duxit. Hieronymus regno suo parlamentum condidit et servitus sustulit, libertatem religionum decrevit. Anno 1812 milites Westfaliae in Expeditionem Russicam duxit.

Exilium et reditus recensere

Napoleone in Russia victo et Pugna Lipsiensi facta Regnum Westphaliae dissoluta est, Hieronymus cum uxore Lutetiam fugit. Post finem imperii Francorum in Austriam in exilio fugerunt, postea Tergestis vixerunt. Anno 1848, cum Ludovicus Napoleo Bonaparte nepos Hieronymi praeses Franciae electus est, in Patriam rediit, postea Marescalcus Franciae et praeses senatus factus est. Uxore secunda mortua anno 1853 Iustinam Pecori-Suárez duxit.

Posteriores recensere

Cum uxore prima filium unum habuit:

Catharinae secundae uxori tres liberi fuerunt:

Praeterea ei nonnulli illegitimi posteriores fuerunt.

Nexus interni

Nexus externi recensere