Heroides aut Epistulae heroidum liber est Ovidii carmina continens viginti et unum, quae sunt epistulae heroidum mythologicarum ab Ovidio fictae. Quattuordecim priora carmina certe Ovidio tribuuntur; quintum decimum, epistulam scilicet Sapphus Phaoni missam, Ovidium scripsisse pauci putant. Cetera sunt epistularum paria tria ita composita, ut epistula unaquaeque etiam sui responsum haberet. Hae certe aliquanto post sunt scriptae, sed utrum re vera Ovidius ille fuerit, qui scripsisset, nec ne, in controversia est.[1] Omnia haec carmina distichis elegiacis composita sunt.

Hypsipyle Iasoni scribens. E versione Francogallica ab Octaviano de St.-Gelais scripta, 1496-1498; liber manuscriptus in biblioteca nationali Franciae invenitur.

Omnes hae epistulae materiam bene notam per libros antiquiores retractant: exempli gratia, epistula septima (Dido Aeneae) eandem fabulam narrat atque liber quartus Aeneidos.

Quia Ovidius in carmine quodam Amorum (Am. 2.18) harum epistularum meminit, scimus eas ante annum 14 a.C.n. scriptas esse, quo fere tempore Amores editi esse putantur.

Index recensere

Epistulae sunt hae:

  • Sappho Phaoni, portitori Lesbiaco; hoc carminis a multis spurium habetur

Imitationes recensere

Baldericus Dolensis epistolas Paridis Helenae et vice versa novas conscripsit. Inter imitationes Ovidii Christianas Heroides Helii Eobani Hessi notissimae sunt, postea collectiones multae, e.g.

etc.

Notae recensere

  1. Doctae doctique de epistulis XV ad XXI disputant (vide e. g. Knox p. 7 sqq.), quidam etiam de omnibus epistulis (vide Lingenberg, e. g. p. 20 sq.).

Bibliographia recensere

  • Bornecque, Henri, ed., et Marcel Prévost, tr. 1928 Ovide: Héroïdes. Lutetiae: Société d' édition Les Belles Lettres.
  • Dörrie, Heinrich, ed. 1971 P. Ovidii Nasonis Epistulae Heroidum. Berolini–Novi Eboraci.
  • Lingenberg, Wilfried, 2003 Das erste Buch der Heroidenbriefe. Echtheitskritische Untersuchungen. Paderbronnae.
  • Knox, Peter E., ed. 1995 Ovid Heroides: Select Epistles. Cantabrigiae.
  • Viarre, Simone, 1987 "Des poèmes d'Homère aux « Héroïdes » d'Ovide. Le récit épique et son interprétation élegiaque", Bulletin de l'Association Guillaume Budéː 2-11
  • Jost Eickmeyer, Der jesuitische Heroidenbrief: Zur Christianisierung und Kontextualisierung einer antiken Gattung in der Frühen Neuzeit, Walter de Gruyter, 2012

Nexus externi recensere

  Vide Heroides apud Vicifontem.