Hermupolis (Graece Ερμούπολη) est urbs Graeca Syro in insula sita. Olim caput nomi Cycladum, nunc est administrativa unitatis regionalis simulque demi Syri sedes, qui die 1 Ianuarii 2011 pristinis demis Hermupoli, Posidonia, Ano Syro coniunctis factus est.

Wikidata Hermupolis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°26′22″N 24°56′17″E
Numerus incolarum: 11 407
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Syros-Ermoupoli Municipality

Geographia

Superficies: 11.2 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Portus Sanctae Mariae

Tabula aut despectus

Hermupolis: situs
Hermupolis: situs
Hermupolis
Photocartula Hermupoleos, 1904.

Hermupolis urbs tempore seditionis contra Turcas annis 1820 orta est, ubi plurimi profugi ex Asia Minore, Chio et Psara venientes in insula accepti sedes collocaverunt. Cum vetus urbs ("Palaeopolis") nomine Ano Syros (a mari viso) in colle sinistro sita gradatim in portum versus descendat, nova urbs Hermupolis, quae anno 1834 publice condita est, loco inferiore circa portum et in colle dextro sita est. Urbes quidem indissolubiliter conexae sunt.

Multi "Syro-Francorum" Catholicorum, qui iam ante Bellum rerum novarum Graecum in insula vixerant, vetere in urbe manebant, locupletiores eorum autem in novam urbem descenderunt. Hermupolis mox medius rerum oeconomicarum locus Graeciae et portus maximi momenti facta splendidis aedificiis exornata est. Etsi postea gravitate Piraeo cessit, tamen adhuc magnificum urbis saeculi undevicesimi aspectum praebet plurima aedifica stilo neoclassico, qui vocatur, aedificata asservantis.

Ano Syros ubi maxima ex parte Catholici habitant. Summo in colle ecclesia cathedralis Sancti Georgii sita est, infra conventus Capuccinorum anno 1633 conditus et monasterium Iesuitarum.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Ano Syros.

In urbe praeterea est unum ex antiquissimis Graeciae museis archaeologicis et theatrum Apollinis anno 1861 erectum. Curia classicistica (inchoata 1876, dedicata 1898, aedificata ab Ernesto Ziller) media in urbe areae Miaulis adiacet.

Ut medius regionis Aegaei Australis locus Hermupolis variis magistratibus ac institutis publicis instructa est. Praeterea urbi nosocomium et universitas sunt.

Visu digna recensere

  • Curia ab Ernesto Ziller aedificata cum area adiacente: In curiae latere boreo-occidentali (sinistra) Museum Archaeologicum Cycladum situm est, ubi inter alia inventa visuntur, quae a Cultura Cycladum repetunt (accuratius a Cultura Cycladum II, sic dicta Ceros-Syros-Cultura). Media in area Miaulis statua Andreae Miaulis erecta est, in latere orientali aedificium situm est, quae olim "Lyceo Evangelidis" locum praebebat, ubi homines sicut Demetrius Bikelas et Emmanuel Rhoides litteris studuerunt. Prope est etiam Archivium Cycladum (Megaron Ladopulu, Μέγαρο Λαδόπουλου), quae hodie est etiam bibliotheca urbina. Aestate in area Miaulis pelliculae lingua originali (versione Neograeca subposita) ostenduntur.
  • Theatrum Apollinis paucis metris a curia distat. Mense Martio anno 1862 aedificari coeptum die 20 Aprilis anno 1864 opera Rigoletto a Iosepho Verdi composita dedicatum est. Architectus fuit Petrus Sambo Italicus. Aedificium ob similitudinem plerumque "parva Scala" appellatur. In theatro ludi scaenici, concentus musici et "Festivalia Aegaea" ("Festival of the Aegean") locum habent.
  • Portus: Statua Victoriae deae mediam portus ambulationem ornat, quae milites per bellum mundanum primum mortuos commemoret. Via Petri Protopapadacis, quae a portu ad curiam pertinet, plena est tabernarum. Aedifica antiqua in orientali portus parte inter alia ad artificia hodierna exponenda adhibentur.
  • Ecclesiae:
  • Permultae domus classici generis.
  • Museum industriae dedicatum.

Pinacotheca recensere

Incolae notissimi recensere

Coniunctio communium recensere

Portus Hermupoleos insulae Syri cum ecclesia Anastaseos (summo in colle) et ecclesia Sancti Nicolai (dextra)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermupolem spectant.