Hermes Propylaeus, Graece Ἑρμῆς ὁ Προπυλαίος, fuit herma a sculptore Alcamene saeculo V a.C.n. exeunte confecta. Huius operis deperditae sculptura aetatis Romanae, saeculo II p.C.n. facta, Pergami reperta, hodie apud Museum Archaeologicum Constantinopolitanum siglo inv. 1433 servata, se imitationem esse praetendit:

Herma aetatis Romanae saec. II p.C.n., Pergami ut videtur repertus, cuius inscriptio eum imitationem esse Hermae Propylaei Alcamenis asseverat (Museum Archaeologicum Constantinopolitanum inv. 1433)
Εἰδήσεις Ἀλκαμένεως περίκαλλες ἄγαλμα. Ἑρμᾶν τὸν Προπυλαίον εἴσατο Περγάμιος. Γνῶθι σεαυτόν. Pulcherrimum simulacrum, Alcamenis opus, cognoscas. Pergamius Hermam Propylaeum erexit. Nosce te ipsum.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • A. Conze, "Hermes Propylaios" in Sitzungsberichte der Berliner Akademie der Wissenschaften (1904) pp. 69–71
  • J. E. Francis, "Re-writing Attributions: Alkamenes and the Hermes Propylaios," in Kim J. Hartswick, Mary Carol Sturgeon, edd., Stephanos: studies in honor of Brunilde Sismondo Ridgway (University of Pennsylvania Museum of Archaeology, 1998. ISBN 978-0-924171-52-9) pp. 61–68 (Paginae selectae apud Google Books)
  • F. Winter, Altertümer von Pergamon. VII. Die Skulpturen (1928) pp. 48–55, no. 27
 

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!