Wikidata Henricus Starke
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Februarii 1911; Świdnica
Obitus: 31 Ianuarii 2001; Bonna
Patria: Germania

Henricus (Theod.: Heinz) Starke (natus 27 Februarii 1911 oppido Schweidnitz (Silesia), mortuus 31 Ianuarii 2001 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP et postea CSU factionis fuit.

Iuventus et munus recensere

Pater eius mercator magnus texilium Silesiae fuit. Starke anno 1931 maturitatem adeptus est. Deinde Vratislaviae, Berolini Ienaeque rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Anno 1935 primam probationem accepit atque doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1940 etiam secundam probationem nanctus est. Tum Bello Orbis Terrarum II interfuit, postremo centurio fuit. Anno 1945/1946 Starke in camera industriae et commercii Salinarum Saxonicarum laboravit, sed mox in occidentalem partem Germaniae venit. Ibi pro administratione commercii Zonae Britannicis occupatae Mindae laboravit, deinde Francofurti adlatus Ludovici Erhard factus est. Annis 1950 secretarius camerae industriae et commercii Franconiae Superioris erat.

Cursus honorum recensere

Anno 1953 Starke sodalis FDP Bavariae fuit et eodem anno primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Aerarii Publici in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio ad 19 Novembris 1962 fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebdomadalem DER SPIEGEL. 9 Octobris 1970 propter foedera Germaniae cum Polonia et Unione Sovietica, quae a Gualtero Scheel Administro Rerum Exterarum (FDP) acta sunt, factionem susam reliquit atque sodalis CSU factus est. Mansit legatus parlamenti Theodisci ad annum 1980.

Nexus externi recensere

Fridericus Schäffer 1949 (CSU) | Franciscus Etzel 1957 (CDU) | Henricus Starke 1961 (FDP) | Rudolphus Dahlgrün 1962 (FDP) | Curtius Schmücker 1966 (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß 1966 (CSU) | Alexander Möller 1969 (SPD) | Carolus Schiller 1971 (SPD) | Helimutus Schmidt 1972 (SPD) | Ioannes Apel 1974 (SPD) | Ioannes Matthöfer 1978 (SPD) | Manfredus Lahnstein 1982 (SPD) | Gerhardus Stoltenberg 1982 (CDU) | Theodorus Waigel 1989 (CSU) | Anscharius Lafontaine 1998 (SPD) | Ioannes Eichel 1999 (SPD) | Petrus Steinbrück 2005 (SPD) | Volfgangus Schäuble 2009 (CDU) | Petrus Altmaier 2017 (CDU, pro tempore) |Olaus Scholz 2018 (SPD)