Henricus Creswicke Rawlinson (natus die 11 Aprilis 1810 Chadlington in Oxoniensi comitatu, mortuus die 5 Martii 1895 Londinii) miles, politicus, archaeologus atque philologus Britannicus fuit.

Wikidata Henricus Rawlinson
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Rawlinson: imago
Henricus Rawlinson: imago
Nativitas: 5 Aprilis 1810; Chadlington
Obitus: 5 Martii 1895; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Abram Tyzack Rawlinson; Eliza Eudocia Albinia Creswicke
Coniunx: Louisa Caroline Harcourt Seymour
Proles: Henry Rawlinson, 1st Baron Rawlinson, Sir Alfred Rawlinson, 3rd Baronet

Memoria

Sepultura: Brookwood Cemetery

Vita recensere

In Ealing educatus anno 1826 stipendia merere coepit in legione Anglica-Indica Orientali et anno 1833 iam centurio maior in Persia fuit. Anno autem 1840 agens politicus Candahariam vocatus et anno 1843 eodem munere in Arabia institutus est. Consulis Britannici munere Bagdati ex anno 1844 functus est ubi anno 1851 consul generalis atque colonellus locumtenens promotus est. Officium istud fecit, ut indigationibus historicis quoque vacaret. Primo meritum maximum genuit in describendis atque salvandis inscriptionibus antiquis Persicis; independens a studiis Georgii Frederici Grotefend scriptura cuneiformem sat correcte interpretatus est.

Tamen laborem sibi gratiorem invenit in excavationibus Ninive et Babyloniae faciendis. Ibi multas inscriptiones detegit et viris orientalium linguarum peritis auxiliantibus res legere atque praesentare potuit. Anno 1856 in patriam reversus incolae Reigate Surriae eum senatorem Londinium miserunt et insuper consiliarius Societatum Indiae orientalis nominatus est. Cum India anno 1858 administrationem novam nacta est, in nomine coronae munus istud quo ardentius implebat. Annis inter 1859 et 1860 legatus Britannicus in curia Teheranensis creatus est. Annis inter 1865 et 1868 pro Frome denuo in parlamento sedebat antequam iterum pro Consilio Indico operam daret.

Cursum honorum militarium titulo centurionis maioris generalis terminavit. Hinc rectio Britannica eum baronem proclamavit et Londinii in praesidio et Regalis Societatis Geographicae et Societatis Asiaticae inveniebatur. Opus eius magnum, dominis Norris et Smith adiuvantibus, quattuor in tomis editum est cui titulus »The cuneiform inscriptions of Western Asia« (1861–70; in ultimo volumine anthologia inscriptionum Assyricarum inest). Ecce scripta eius alia: »The Persian cuneiform inscriptions at Behistun« (1846), »History of Assyria, as collected from the inscriptions discovered in the ruins of Niniveh« (1852), »England and Russia in the East« (1875).

Frater eius Georgius Rawlinson (1812-1902) historicus professor et clericus fuit.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Rawlinson spectant.