Henricus James (15 Aprilis 184328 Februarii 1916) fuit scriptor Anglo-American, qui plurimum sui cursus vitae in Britannia degit. Late putatur unus e personis maximi momenti realismi litterarii et modernismi litterati saeculi undevicensimi. Filius fuit Henrici James et frater Gulielmi James philosophi et psychologi et Aliciae James diaristae.

Henricus James anno 1910.
Subscriptio.

James inter Americam et Europam primos viginti suae vitae annos per vices commorabatur; in Anglia tandem consedit, ubi subiectus Britannicus anno 1915 factus est, uno anno ante mortem. Nonnullis mythistoriis quae Americanos monstrant culturam Europaeam et Europaeos offendentes innotuit. Sua ratio scribendi de rebus ut sic personis intra fabulam videntur sinit ut argumenta ad conscientiam et perceptionem pertinentia explorare possit, et eius stilus(en) in operibus ultimis cum pictura impressionistica comparatus est.

James historiam iudicii litterarii magnopere affecit, praecipue ob urgendum scriptores maximam habere libertatem ut eorum sententias mundi praebeant. Quam ob rem postulavit ut textus imprimis sit verus et imaginem contineat vitae quam lectores cognoscere possint. Mythistoriae bonae, opinabatur James, vitam agentem monstrant, exspectationes lectoris exercentes. Ingeniosus cosmotheoriae, monologi interiores(en), et fortasse narratorum infidorum(en) usus in suis mythistoriis et fabulis novam ad fictionem narrativam attulit profunditatem. James, ferax praeter modum scriptor, super multa fictionis opera commentarios protulit, librosque peregrinationis, biographiae, autobiographiae, et iudicii, ac ludos scaenicos docuit, quorum nonnulli peracti sunt, eo iam vivente, quamquam haud maxime prospere. Suum opus theatricale putatur suas mythistorias et fabulas penitus movisse.

Vita recensere

 
Henricus James anno aetatis suae undecimo cum patre, Henrico James—1854 daguerreotypus a Matthaeo Brady factus.
 
Henricus James anno 1890.
 
Monumentum Henrico James dicatum in Coemeterio Cantabrigiensi, Cantabrigiae Massachusettae situm.
 
Imago Henrici James. Pictura oleis facta a Ioanne Singer Sargent (1913).
 
Domus Lamb in vico Rye Sussexiae Orientalis, ubi James ex anno 1897 habitavit.
 
Imago Henrici James. Adumbratio carbone facta ab Ioanne Singer Sargent (1912).
 
Photographema Henrici James (1897).

James natus est in 2 Washington Place in Urbe Novi Eboraci die 15 Aprilis 1843.[1][2] Parentes fuerunt Maria Walsh et Henricus James. Pater fuit lector et philosophus intellegens, constanter comis, qui satis pecuniam hereditate exceperat ex patre, argentario et investore Albaniae Novi Eboraci. Maria ex familia divite venit quae diutine in Urbe Novi Eboraci habitabat, et soror Catherina cum familia diutine habitabat. Henrico filio fuerunt tres fratres: Gulielmus, uno anno maior, et Wilkinson et Robertson, fratres minores natu. Soror, ei iunior, fuit Alicia.[3]

Familia primum in Albania habitavit, sed ad Urbem Novum Eboracum migravit, et domicilium in Via Quarto Decimo habitare constituit, Henrico iam puerulo. Eius educatio a patre designata est ut multis rebus occurreret, praecipue scientificam et philosophicam; descripta est "praeter modum fortuita et promiscua."[4] James usitatam in classicis Latina et Graeca educationem non habuit, universitatemque non frequentavit. Inter 1855 et 1860, familia iter per Londinium, Lutetiam, Genavam, Gesoriacum, et Portum Novum Rhodensis Insulae fecit, secundum patris studia et proposita editoria, ad Civitates Foederatas rediens cum pecunia carebat. Henricus cum tutoribus praecipue studebat, nonnullasque scholas breviter frequentavit cum familia iter per Europam faceret. Diutissime in Francia commorabantur, ubi Henricus se mox domi sensit, et Francice perfluens factus est. Familia anno 1860 ad Newport rediit,[5] annoque 1864 Bostoniam Massachusettae migravit, ut prope Gulielmum habitaret, qui in Schola Scientifica Lawrence in Universitate Harvardiana matriculaverat, et tum in schola medica ascriptus est. Henricus iuvenis bello civili ob tergum malum meruere non potuit. Anno 1862 Scholam Iurisprudentiam Harvardianam frequentabat, sed tandem intellexit studium iurisprudentiae se non tenere. Studium autem litterarum institit, et se cum auctoribus et iudicibus Gulielmo Dean Howells et Carolo Eliot Norton Bostoniae et Cantabrigiae consociare solebat,[2][6] amicitiasque omnem per vitam coepit cum Olivario Wendell Holmes, futuro Iudice Iudicii Maximi Civitatum Foederatarum, et Iacobo et Anna Fields, suis primis consiliariis professionalibus.

Inter scriptores qui eum maxime moverunt fuerunt Ioanna Austen, Honoratus de Balzac, Carolus Dickens, Nathaniel Hawthorne, Henricus Ibsen, Edgarus Allan Poe, Alexander Pushkin, Ioannes Turgenev.

Opera selecta recensere

Notae recensere

  1. Lubbock 1920:1–3.
  2. 2.0 2.1 Bloom 2009:12.
  3. Lubbock 1920:1–3.
  4. Anglice: "extraordinarily haphazard and promiscuous."
  5. Lubbock 1920:3–5.
  6. Lubbock (1920) pp. 5, 9–10.

Bibliographia recensere

  • Bloom, Harold. 2001. Henry James. Infobase Publishing; primum a Chelsea House editus. ISBN 9781438116013.
  • Borges, Jorge Luis et Esther Zemborain de Torres. 1971. An Introduction to American Literature. Lexintoniae: University Press of Kentucky.
  • Bosanquet, Theodora. 1982. Henry James At Work. Haskell House Publishers. ISBN 083830009X.
  • Bradley, John R., ed. 1999. Henry James and Homo-Erotic Desire. Palgrave Macmillan. ISBN 0312217641.
  • Bradley, John R. 2000. Henry James on Stage and Screen. Palgrave Macmillan. ISBN 0333792149.
  • Bradley, John R. 2000. Henry James's Permanent Adolescence. Palgrave Macmillan. ISBN 0333918746.
  • Brooks, Van Wyck. 1925. The Pilgrimage of Henry James.
  • Brownstein, Gabriel. 2004. Introduction. In Henry James, Portrait of a Lady. Barnes & Noble Classics series. Spark Educational Publishing.
  • Dabney, Lewis, ed. 1983. The Portable Edmund Wilson. ISBN 0140150986.
  • Demoor, Marysa, et Monty Chisholm, eds. 1999. Bravest of Women and Finest of Friends: Henry James's Letters to Lucy Clifford. University of Victoria. ISBN 0920604676.
  • Dupee, F. W. 1951.) Henry James William Sloane Associates. The American Men of Letters Series.
  • Edel, Leon, ed. 1983. Henry James Letters.
  • Edel, Leon, ed. 1990. The Complete Plays of Henry James. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195043790.
  • Forster, E. M. 1956. Aspects of the Novel. ISBN 0674387805.
  • Gunter, Susan E., ed. 2000. Dear Munificent Friends: Henry James's Letters to Four Women. University of Michigan Press. ISBN 0472110101.
  • Gunter, Susan E., et Steven H. Jobe, eds. 2001. Dearly Beloved Friends: Henry James's Letters to Younger Men. University of Michigan Press. ISBN 0472110098.
  • Kraft, James. 1969. The Early Tales of Henry James. Southern Illinois University Press.
  • Lauter, Paul. 2010. A companion to American literature and culture. Chichester; Malden Massachusettae: Wiley-Blackwell. ISBN 0631208925.
  • Lubbock, Percy, ed. 1920. The Letters of Henry James. Vol. 1. Novi Eboraci: Scribner.
  • Matthiessen, F. O, et Kenneth Murdock, eds. 1981. The Notebooks of Henry James. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226511049.
  • Novick, Sheldon M. 1996. Henry James: The Young Master. Random House. ISBN 0394586557.
  • Novick, Sheldon M. 2007. Henry James: The Mature Master. Random House. ISBN 9780679450238.
  • Posnock, Ross. 1987. James, Browning, and the Theatrical Self. In Self, Sign, and Symbol, ed. Mark Neuman et Michael Payne. Bucknell University Press.
  • Skrupskelis, Ignas, et Elizabeth Bradley, eds. 1994. The Correspondence of William James: Vol. 3, William and Henry. 1897–1910. Charlottesville: University Press of Virginia.
  • Vanden Heuvel, Katrina. 1990. The Nation 1865–1990. Thunder's Mouth Press. ISBN 1560250011.
  • Wade, Allan Wade, ed. 1948. Henry James: The Scenic Art, Notes on Acting and the Drama 1872–1901.
  • Wagenknecht, Edward. 1983. The Novels of Henry James.
  • Wharton, Edith. 1925. The Writing of Fiction.
  • Woolf, Virginia. 2003. A Writer's Diary: Being Extracts from the Diary of Virginia Woolf. Harcourt. ISBN 9780156027915.
  • Wells, H. G. 1915. The Mind of the Race, The Wild Asses of the Devil, and The Last Trump. Londinii: T. Fisher Unwin.
  • Zorzi, Rosella Mamoli, ed. 2004. Beloved Boy: Letters to Hendrik C. Andersen, 1899–1915. University of Virginia Press. ISBN 0813922704.

Bibliographia addita recensere

Generalia
Autobiographia
  • Collister, Peter, ed. 2011. A Small Boy and Others: A Critical Edition. ISBN 0813930820.
  • Collister, Peter, ed. 2011. Notes of a Son and Brother and The Middle Years: A Critical Edition. ISBN 0813930847.
Biographia
Epistulae
Editiones
  • Complete Stories 1864–1874 (Jean Strouse, ed, Library of America, 1999) ISBN 9781883011703.
  • Complete Stories 1874–1884 (William Vance, ed, Library of America, 1999) ISBN 9781883011635.
  • Complete Stories 1884–1891 (Edward Said, ed, Library of America, 1999) ISBN 9781883011642.
  • Complete Stories 1892–1898 (John Hollander, David Bromwich, Denis Donoghue, eds, Library of America, 1996) ISBN 9781883011093.
  • Complete Stories 1898–1910 (John Hollander, David Bromwich, Denis Donoghue, eds, Library of America, 1996) ISBN 9781883011109.
  • Novels 1871–1880: Watch and Ward, Roderick Hudson, The American, The Europeans, Confidence (William T. Stafford, ed., Library of America, 1983) ISBN 9780940450134.
  • Novels 1881–1886: Washington Square, The Portrait of a Lady, The Bostonians (William T. Stafford, ed, Library of America, 1985) ISBN 9780940450301.
  • Novels 1886–1890: The Princess Casamassima, The Reverberator, The Tragic Muse (Daniel Mark Fogel, ed, Library of America, 1989) ISBN 9780940450561.
  • Novels 1896–1899: The Other House, The Spoils of Poynton, What Maisie Knew, The Awkward Age (Myra Jehlen, ed, Library of America, 2003) ISBN 9781931082303.
  • Novels 1901–1902: The Sacred Fount, The Wings of the Dove (Leo Bersani, ed., Library of America, 2006) ISBN 9781931082884.
  • Collected Travel Writings, Great Britain and America: English Hours; The American Scene; Other Travels edited by Richard Howard (Library of America, 1993) ISBN 9780940450769.
  • Collected Travel Writings, The Continent: A Little Tour in France, Italian Hours, Other Travels ed. Richard Howard (Library of America, 1993) ISBN 0940450771.
  • Literary Criticism Volume One: Essays on Literature, American Writers, English Writers ed. Leon Edel and Mark Wilson (Library of America, 1984) ISBN 9780940450226.
  • Literary Criticism Volume Two: French Writers, Other European Writers, The Prefaces to the New York Edition ed. Leon Edel et Mark Wilson (Library of America, 1984) ISBN 9780940450233.
  • The Complete Notebooks of Henry James ed. Leon Edel and Lyall Powers (1987) ISBN 0195037820.
  • The Complete Plays of Henry James ed. Leon Edel (1991) ISBN 0195043790.
  • Henry James: Autobiography ed. F. W. Dupee (1956)
  • The American: an Authoritative Text, Backgrounds and Sources, Criticism ed. James Tuttleton (1978) ISBN 0393090914.
  • The Ambassadors: An Authoritative Text, The Author on the Novel, Criticism ed S. P. Rosenbaum (1994) ISBN 0393963144.
  • The Turn of the Screw: Authoritative Text, Contexts, Criticism ed. Deborah Esch et Jonathan Warren (1999) ISBN 039395904X.
  • The Portrait of a Lady: An Authoritative Text, Henry James and the Novel, Reviews and Criticism ed. Robert Bamberg (2003) ISBN 0393966461.
  • The Wings of the Dove: Authoritative Text, The Author and the Novel, Criticism ed. J. Donald Crowley et Richard Hocks (2003) ISBN 0-393-97881-8.
  • Tales of Henry James: The Texts of the Tales, the Author on His Craft, Criticism ed. Christof Wegelin et Henry Wonham (2003) ISBN 0393977102.
  • The Portable Henry James, Nova editio, ed. John Auchard (2004) ISBN 0142437670.
  • Henry James on Culture: Collected Essays on Politics and the American Social Scene ed. Pierre Walker (1999) ISBN 080322589X.
Iudicium

Nexus externi recensere