Hellenica sunt opus historicum Xenophontis, in quo res gestae Graecorum (praecipue tamen Lacedaemoniorum et Atheniensium) ab autumno 411 a.C.n. usque ad proelium apud Mantineam (362 a.C.n.) in septem libros digestae sunt. Historiam sui temporis scripsit Xenophon et ab anno 411 initium cepit quia eo anno Historia Thucydidis cessaverat, quam primum ad finem belli Peloponnesiaci peragere voluerat[1]. Etenim his verbis incipiunt Hellenica : μετὰ δὲ ταῦτα... ("post quae"), tamquam si mera continuatio esset, non liber novus.

Hellenicon editio Anglica quaedam

Quo tempore scripta sint recensere

Multi eruditi putant Xenophontem Hellenicis per longa intervalla diu operam dedisse (fortasse paene usque ad mortem : nam in excursu super Thessalia necem Alexandri, Pherarum tyranni, insidiis uxoris suae circumventi memorat, quae anno 358 a.C.n. evenit[2]). Primo creditur belli Peloponnesiaci narrationem complevisse[3], sive continuo postquam ex Asia in Graeciam rediit[4] sive antequam proficisceretur, ipsius Thucydidis consillis atque commentariis subnixus[5], ac post longum intervallum reliqua (fortasse et ipsa non uno tenore) scripsisse. Maximum argumentum huius coniecturae est quod a libro secundo exeunte genus Graece scribendi mutatum est : e.g. usus optativi futuri (qui raro in Attica dialecto usurpatur[6]) frequentissimus fit, dum a libro primo paene omnino abest.

De Xenophonte historico recensere

Xenophon a plerisque criticis historicus Thucydide multo inferior iudicatur. De virtutibus et vitiis haec dici solent :

De virtutibus recensere

  • Ut in ceteris operibus Xenophon scriptor dilucidus et iucundissimus est, in primis narrator eximius.
  • Ut qui homo militaris erat, in rebus bellicis et proeliis narrandis excellit.
  • Personarum mores atque orationes quam optime referre callet.

De vitiis recensere

  • Chronologiae neglegentior fuit. Exempli gratia libro tertio ineunte Dercylidae expeditionem adversus satrapas Tissaphernem et Pharnabazum usque ad annum 396 a.C.n. narrat. Continuo post transit ad bellum Lacedaemoniorum cum Elide ab anno 400 a.C.n. incipiens, dum nexum temporalem hac locutione indicat[7] : κατὰ τὸν αὐτὸν χρὀνον, "per idem tempus"!
  • Res magni momenti silentio praetermisit, ut secundam confoederationem Atheniensem.
  • Num historicus sine odio studioque fuerit dubitare licet : aperte enim Lacedaemoniis favet et Thebanos odit. De Atheniensibus sententiae diversae latae sunt. Ita clades Lacedaemoniorum sive minuendo attenuat sive earum culpam ad stultitiam vel improbitatem minorum ducum refert, qui nonnumquam etiam foederum iuratorum religionem sponte sua rumpentes iram deum adversus civitatem suam movisse accusantur (ita Phoebidas Cadmea, arce Thebanorum, dolo et proditione, spreta Pace Antalcidae, potitus est[8] et Sphodrias fraude Atticam invasit[9]). Hoc subterfugio in laudatione morum et institutorum Spartae perseverare potest et amicum regem Agesilaum culpa carere ab omni culpa purgare. Contra sollertia et virtus Thebanorum ducum Epaminondae et Pelopidae nisi in ultimo fine paene omnino silentio praetermissae sunt.
  • Causas occultas rerum non requirit nec de significatione eventorum multum curat : dramaticis vel patheticis narrationibus contentus, facta memorabilia et homines fortes (Agesilaum, Theramenem, Phliasios[10] etc.) in primis adfectat. Voluntatem deorum quoque aliquid momenti in rebus humanis habere credit[11], quae sacrificiis et extis vel oraculis ducibus manifesta fit. Nec magnopere mirum si discipulus Socratis in historia moralia praetulit politicis vel oeconomicis rationibus.

In summa adeo desunt in Hellenicis quae verum historicum faciunt, praesertim si cum anonymo rerum gestarum scriptore cuius fragmenta ad eandam aetatem spectantia[12] in papyro Oxy. 482[13] servata sunt, ut Paul Cartledge[14] coniicere non dubitarit Xenophontem iam senem memoriam eorum quae in vita ipse viderat aut audierat collegisse voluisse potius quam historiam sui temporis Thucydideo more conscribere. Nihilominus numquam se ipsum in opus inducit, ne in illis eventis quidem narrandis quibus ipse interfuit.

Summarium recensere

  • Liber I (411-406 a.C.n.) : Proelia maritima varia in Hellesponto et apud litus et insulas Asiae Minoris - Re bene gesta Alcibiades Athenas redit atque sese purgat. Mox tamen post classem amissam iterum in exsilium proficiscitur - Anno 406 a.C.n. Athenienses pugna navali apud insulas Arginusas victores fuere sed omnes strategos suos praeter Cononem morte damnaverunt, quod nautis naufragis propter quandam tempestatem opem non tulissent. Xenophon orationes pro et contra strategos refert atque adfirmat civitatem postea huius sententiae paenituisse.
  • Liber II (405-403 a.C.n.) : Classis Atheniensis apud Aegos Flumen deletur ; Samo a Lacedaemoniis capta, imperium maritimum Athenarum vixit. Obsessi et fame subacti Athenienses condiciones pacis ab hostibus accipiunt : triginta "tyranni" (optimates oligarchiae Spartanae faventes) reipublicae praepositi scelera omni genere impune committere audent. Unus porro ex eorum numero, Theramenes, postquam eis moderari conatus est, Critia accusante tamquam proditor morte damnatur et cicutam bibere cogitur. Quem miratur Xenophon quod etiam moriturus facete et urbane loqui non desierit. Tandem populares, Thrasybulo duce, seditionem faciunt atque Piraeum occupant. Lacedaemoniorum exercitus oligarchis auxilio accurrit sed rex Pausanias, zelotypia Lysandri ducis motus, partes ad foedus pacis adducit. Ita democratia Atheniensis restituta est.
  • Liber III (402-395 a.C.n.) : Lacedaemonii Cyro minori auxilium praebent adversus fratrem Artaxerxem. Cyro mortuo, civitates Graecae in litore Asiae Minoris sitae Lacedaemonios (ut duces Graecorum) rogant ut libertatem suam adversus satrapas Tissaphernem et Pharnabazum tuerentur. Exercitui Graecorum primo Thibron, deinde Dercylidas ac postremo ab anno 496 a.C.n. Lysander et rex Agesilaus praeponuntur. Varia proelia pugnata sunt et post rem ad Pactolum flumen male gestam Tissaphernes iussu regis caput amisit -Res bellicae Lacedaemoniorum in Elide (400-399 a.C.n.) - Aurum Persicum societatem Corinthiorum, Argivorum, Thebanorum et Atheniensium adversus Spartam suscitavit : clade in Boeotia accepta Lysander[15] perit et rex Pausanias in exsilium proficiscitur.
  • Liber IV (394-388 a.C.n. : Agesilaus ex Asia revocatur. Ante eius adventum Lacedaemonii apud Nemeam victores sunt. Sed navarchus Pisander apud Cnidum a Persis et Conone Atheniense victus et necatus nuntiatur - Optimates Corinthii a popularibus caeduntur : ab eisdem optimatibus Lacedaemonii intra Longos Muros introducti ibi feliciter pugnaverunt atque Lechaeum occuparunt - Iphicrates Atheniensis peltastis suis partem Peloponnesi infestat ...

Editiones recensere

Notae recensere

  1. Nonnulli manuscripti codices ambo opera praebent.
  2. VI,4,35-37.
  3. Usque ad capitulum secundum libri secundi ? vel II,3,9 ut inter alios Delebecque placuit ?
  4. Circa 394 a.C.n.
  5. Sic Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon, p39sqq
  6. Post exsilium Xenophon in Peloponeso vitam egit.
  7. III,2,21.
  8. V,2,25sqq.
  9. V,4,20-24.
  10. VII,2.
  11. V,4,1 et VII,5,12-13 et plurimi alii loci.
  12. Adeo ut illius historiae ab eruditis Hellenica Oxyrhynchia vocata sint.
  13. Textus
  14. Agesilaos and the crisis of Sparta, Duckworth, 1987ː 61-70
  15. In Graeciam redierat ob dissensionem cum Agesilao.

Plura legere si cupis recensere