Helena Ilona Koutny (natus die 1 Martii 1953 Aquinci) philologa Hungara est.

Helena Koutny mense Maio 2015 in Helvetia praelectionem habitura

Vita Esperantica recensere

Sbignio Galor sociologo nubens in Poloniam commigravit ubi cursus interlinguisticos Posnaniae in universitate pro Adam Mickiewicz nominata disponit atque habet. Istis muneribus valde sollerter impletis anno 2008, ut decet, esperantista anni honoraria sollemniter declarata est. Insuper Academiae Esperanticae velut operaria frugifera adhaeret. Anno 2018 praemium Operis fundati FAME Alae in Germania accepit.

Annis inter 1981 et 1990 in incepto de linguis distributis automatice convertendis (Anglice: Distributed Language Translation) particeps fuit, quod Traiecto ad Rhenum moderabantur. Studia multa ad linguisticam artem necnon ad glossaria pertinentia exaravit. In lexico Hungarico-Esperantico maximo conficiendo (cui titulus Hungara-Esperanta Meza Vortaro) quoque operam pretiosam dabat.

Opera selecta recensere

Externi nexus recensere