Hecataeus Milesius

geographus atque historicus Graecus

Hecataeus Milesius (Graece: Ἑκαταῖος), f. Hegesandri, fuit rerum gestarum scriptor atque geographus Graecus florens 560 usque 480 a.C.n.

Mappa mundi Hecataei

Saepe cum Hecataeo Abderano confunditur.

Opus recensere

Hecataeus varia itinera in Europam, Asiam et Aegyptum suscepit, qua re mappam mundi Anaximandri valde augere potuit. Sunt autem, qui eum studendo litteris scientiam geographiae partum esse putent.

Intinerarium (Graece: Περιήγησις; Periegesis) totius mundi quem noverat confecit itaque eam rationem scribendi inchoavit. Huius operis supersunt 300 ferme fragmenta, quibus Herodotus in scriptis suis frequenter usus est.

Praeterea conscripsit opus Genealogiai inscriptum (Graece: Γενεαλογίαι), antiquissimus quem recepimus liber de rebus gestis Graeca lingua confectus. Neque autem iam praecepta antiquissima fabulasque examinare ausus est, at quae nimis immoderata ei viderentur reprehendit. Tamen pro initio indagationis rationalis historiae habetur, quam etiam Herodotus et praecipue Thucydides secuti sunt. In operibus suis ductum lyricum abolevit proque eo planum stilum ionicum instituit.

Hecataeus primum gentis Celtae mentionem fecit (vide Nyrax).

Auctoritas recensere

Adhuc ambiguitur quatenus Herodotus Hecataeum in operibus suis secutus sit cum uterque itinera multorum annorum in Asiam et Africam septentrionalem suscepisse tradatur.

A Thucydide merus logographus censetur qui rite non iam inter rerum gestarum scriptores numerabantur.

Etiam Crater lunaris Hecataeus, qui ab austro-oriente maris fecunditatis et a boreo-occidente maris australe situs est, nomen ab eo traxit.

Fontes recensere