Harpagus[1] (floruit medio sexto saeculo a.C.n.) fuit dux exercitus Persici qui regno Lydiae per Cyrum everso regiones maritimas Asiae Minoris regi suo inter 546 et 540 a.C.n. subegit[2], hoc est Aeolidem, Ioniam, Cariam, Lyciam. ̥Multas urbes Graecas obsedit atque aggeribus cepit. Secundum Herodotum Medus erat qui regem Astyagem prodiderat atque Cyro regnum adfectanti maximam opem tulerat.

Harpagus Cyrum pastoribus tradens a Sebastiano Ricci circa 1710 pictus. Hamburger Kunsthalle

De horrenda cena recensere

Apud Herodotum legimus Medorum regem Astyagem somniis monitum filiae Mandanae partum in suam vicem regnaturum, statim natum nepotem (Cyrus erat) ministro Harpago in locis desertis exponendum tradidisse. Eius mortem observare atque regi nuntiare debebat. At Harpagus ultionem Mandanae et eius mariti si Astyages iam senior moreretur metuens, simul in regiae stirpis subolem manus inferre non audens infantem exponendum pastori cuidam regio tradidit. Cuius pastoris uxor infantem mortuum circa idem tempus pepererat (nonne voluntate deorum omnia haec fiebant ?) et marito persuasit ut mortuum filium in Cyri locum exponeret. Ita decepto Harpago superfuit Cyrus inter pastores educatus. At decem annos natus puer Cyrus esse cognitus. Rex iram reprimens rem aequo animo ferre simulavit dum secum saevam ultionem agitat. Nam filium Harpagi ad se accersivit et necari iussit. Eius membra disiecta et cocta misero et ignaro patri adposuit. Cum Harpagus cibo iam satiatus esset, rex caput pueri ostendi iussit et Harpagum coram ceteris convivis rogavit an bene cenavisset. "Optime" dissimulato dolore respondit Harpagus qui mirifice sui potens etiam addidit se omnia probare quae facienda regi visa essent[3]. Talis fabula rationem reddebat cur Harpagus postea Astyagem prodiderit.

De ultione recensere

 
Astyages necandum Cyrum Harpago tradit. Tabula a Ioanne Perrin picta.

Aliquot post annos, cum Cyrus iam aliquid auctoritatis apud Persas haberet, Harpagus eum per litteras secretas lepori eviscerato insertas certiorem fecit quid Astyages de eius morte olim decrevisset et quantas poenas salvi Cyri ipse dedisset. Simul ad regnum avi sibi vindicandum eum hortabatur pollicitus ipsum et alios nobiles Medos ad Persas transfugas fore si bellum Astyagi indixisset. Quae machinatio feliciter eis evenit. Nam Astyages veterum iniuriarum oblitus ipsum Harpagum exercitui praeposuit [4]. Ita periit imperium Medorum dum oboritur Persarum potentia.

De bello in Asia Minore recensere

Victo et capto Croeso, Lydiae rege, Cyrus novam provinciam Persae Tabalo administrandam reliquit dum ipse in Asiam Superiorem proficiscitur. Simul thesauros Croesi colligendos Lydio homini Pactyi nomine mandaverat. Mox Pactye duce seditione facta Tabalus in Sardium arce obsidebatur. Nam simul cum Lydiis et ceteri populi prioris regni secessionem fecerant. Primus Mazares adversus eos missus Pactyen ut sibi traderetur minis effecit, Prienenenses et Magnesios in servitutem redegit. Quo facto morbo obiit. Tunc Harpagus a Cyro electus qui reliquam Asiam Minorem reciperaret. Pars Phocaeensium tum cum Harpagus urbem expugnaturus erat in naves conscendere maluerunt atque Alaliam coloniam in Corsica incolere. Item Teenses Abderam migraverunt[5]. Ceterae Ionicae civitates aliquamdiu pugnaverunt antequam in fidem sese dederent, praeter Milesios qui ne secesserunt quidem quoniam Cyrus foedus iam cum Croeso ab eis factum confirmarat. Deinde Harpagus Carios et Lycios subegit quamquam Xanthii se suaque concremare maluerunt quam urbem tradere et libertatem amittere[6].

Notae recensere

  1. Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus I.4-6.
  2. Herodotus, Clio 162-177
  3. Herodotus, Clio 107-119
  4. Herodotus, Clio 123-129. Iustinus I.6.
  5. Herodotus Clio 167-168.
  6. Herodotus, Clio 176.

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere