Hamilcar Barca

vir publicus et dux Punicus, pater Hannibalis

Hamilcar Barca, vel Barcas (Punice 𐤇𐤌𐤋𐤒𐤓𐤕 𐤁𐤓𐤒, a barak, 'fulgur') (natus 270 a.C.n.; mortuus anno 228 a.C.n.), pater Hannibalis, fuit vir publicus, dux Punicus, et conditor Barcidarum generis. Iussit hortos claros Hamilcaris fieri qui stabant "Megarae, suburbio Carthaginis".

Wikidata Hamilcar Barca
Res apud Vicidata repertae:
Hamilcar Barca: imago
Hamilcar Barca: imago
Nativitas: 275 a.C.n.; Karthago
Obitus: 228 a.C.n.; Sucro
Patria: Karthago

Familia

Proles: Hannibal, Hasdrubal, Mago Barca, tertia filia Hamilcaris Barcae, eldest daughter of Hamilcar Barca, middle daughter of Hamilcar Barca
Familia: Barcas

Biographia recensere

 
Ruinae Carthaginis.

Praeclarus fuit in primo bello Punico anno 247 a.C.n., cum imperium cepit in Sicilia quae tum erat praecipue in manibus Romanorum. Appulit subito in boreo-occidentali parte insulae cum parva manu mercenariorum, cepit oppidum in monte "Heirkté", vel Pellegrino ad Panormum. Non solum potuit sustinere omnes adgressiones sed etiam incucurrit in oram Italiae meridionalis.

Anno 244 a.C.n. exercitum transtulit ad stationem similem in summo monte Erycis (Mons Sancti Iuliani) de quo poterat auxilium ferre castris obsessis in civitate vicina Drepano. Post cladem Punicam in insulis Aegatis anno 241 a.C.n., invicta potestas Hamilcaris indomita ire in Siciliam potuit.

Quae clades, imputata imperatoribus Punicis ex vetere genere suscitavit multos iratos, non solum mercenarios qui stipendia rogabant sed etiam Libyci agricolae servi facti et cives ad quos classis declivis pertinebat. Inde fuit seditio mercenariorum quae inspiravit personam litterarum Salammbônem ut librum eponymum Gustavi Flauberti. Mercenarii, servi fugitivi et pauperes agricolae quos regebat Libycus Matho, Gallus Autariatus servusque Campanus Spendius Carthaginem obsederunt et alias urbes ut Uticam et Bizertam ceperunt. Hamilcar Barca conatus est naves efferre e portu. Postea bello lacessivit copias seditiosorum et adduxit eos in solitudinibus vallis (in faucibus Sciae) in quibus, principe Numido adiuvante, caesi sunt omnes.

Qua victoria confecta Hamilcar ita valuit inter populares et amicos patriae, ut inimici impedire non possent, quin fieret imperator exercitus Punici et dominus Carthaginis.

Dilecto exercitoque novo exercitu, qui incucurrit in Numidiam, iussit iter facere in Hispaniam (anno 236 a.C.n.) in qua sperabat novum imperium condere, ut compensaret Siciliam Sardiniamque perditas. Ex quibus castris Romanos ulcisci volebat. Per octo annos, domi militiaeque, fines vastos in Hispania, uberes in metallis, exercitumque paene ex Ibericis viris ferocibus compositum creavit. Helika obsessa, subito mortuus est et consilia perierunt.

Hamilcar longe inter ceteros Carthaginienses temporis sui eminebat domi militiaeque amore patriae. Solus Hannibal filius, quem informabat ad odium erga Romanos, virtutibus eum superavit.

Fontes antiqui recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere