Hadrianus van de Venne

pictor Nederlandicus

Hadrianus van de Venne (vulgo Adriaen van de Venne; Delphis Batavorum anno 1589 fere natus; Hagae die 12 Novembris anno 1662 mortuus[1]) fuit pictor et poeta Nederlandicus artis chalcographicae et adumbrationis peritissimus.

Hadrianus van de Venne,
secundum sui ipsius imaginem
ab Wenceslao Hollar sculptam

Biographia recensere

Qui ex patre Flandrico belli et persecutionis religiosae causa exuli Delphos Batavorum recepto[2] ibidem natus[3], deinde doctrinae fundamenta partim in Academia Lugduno-Batava, quo se anno 1605 verterat[1], partim non alienis praeceptis, sed suis studiis consecutus[1], postremo in arte pictoria doctus est a Simone de Valck aurifabro[3] pictoreque[2] Lugdunensi et ab Hieronymo de Diest[1], qui Hagae artem colorum cinereorum (Grisaille) profitebatur[1][2][3]. Anno 1607 Antverpiae invenitur[1], ex anno vero sequente Medioburgi artem exercebat, ubi anno 1614 nuptias iniit[1]. Tandem anno 1625 Hagam pervenit ibique statim ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[1][2], cuius sodalitatis decanus anno 1640 exstitit[2][4]. Anno autem 1656 una cum aliis artificibus fraternitatem "Picturae" condidit[1]. Sunt, qui eum regis pictorem fuisse suspicentur[2][4].

Opera recensere

Opera Hadriani topia, praecipue hiemalia, nec non res religiosas, morales, historicas, architectonicas complectuntur, sed etiam effigies personarum[1], solite minimas[5]. Praeterea imagines minutulis punctis pinxit, adumbrationes stilis cinereo fuscove delineavit[1][6]. Quae picturae, in quibus Hagae pauperes claudosque pinxit[1][3], maximae laudi ei fuerunt[1]. [4]. Complures scriptores Batavi, inter quos Jacobus Cats[3], eum ad delineandum emblemata adsumpserunt[4].

Sicut et Mattheus Molanus et Christophorus van den Berghe[3] praesertim in topiis pingendis et proverbiis illustrandis Ioannem Breugelium seniorem et Aegidium de Coninxloo imitabatur[2][1][3]. Ipsum illum Franciscus Ryckhals et Antonius Lenain in pingendi ratione sectati sunt[1].

Wilhelmus Passaeus et Crispinus van de Passe II delineationes eius in chalcographias verterunt[3].

Leonardus Bramer, Sybrand de Beest sicut et filii ipsius Hubertus, qui artem colorum cinereorum (Grisaille) profitebatur[3], et Petrus[1], florum naturae mortuae pictor, artem ab ipso didicerunt[3].

Pinacotheca recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum van de Venne spectant.