Gustavus Eques de Kahr (natus 29 Novembris 1862 oppido Weißenburg in Bavaria, necatus 30 Iunii 1934 apud Monachium) vir publicus Bavariae nullius factionis fuit.

Gustavus de Kahr anno 1921 (ad laevam cruce significatus, in medio Ericus Ludendorff

Iuventus et Familia recensere

Pater eiusdem nominis iudex summus iudicii Bavariae administrationis fuit. Gustavus annis 18771882 Monachii gymnasium frequentabat. Anno 1890, Ellam Schübeck in matrimonium duxit.

Munus recensere

Schola finita ad usque annum 1888 de Kahr Monachii iurisprudentiae studebat atque tum in consiliis urbis Monachii et Kaufbeuren iuris consultus laborabat. Ab anno 1902 Kahr minister publicus in Administerio rerum internarum Bavariae fuit atque monumenta et artem popularem conservandas curavit. Anno 1910 collegium Bavaricum ad conservandam artem popularem condidit et idcirco anno 1911 in numerum nobilium provectus est. Anno 1917 praeses Provinciae Bavariae Superioris factus est et ad annum 1920 mansit.

Cursus honorum recensere

Praeses ministrorum Bavariae recensere

Postquam Berolini Wolfgangus Kapp frustra conatus est rerum potiri, de Kahr 16 Martii 1920 Factione Popularis Bavariae adiuvante successor Iohannis Hoffmann praeses ministrorum Bavariae electus est.

Consilia recensere

Kahr maiorem libertatem Bavariae adipisci conatus est et proprium quasi exercitum constitit. Hoc facto controversias cum cancellario Constantino Fehrenbach et cum FRancia et Britannia effecit, quod vigiles quasi militares foedere Versaliis sancito vetiti erant.

Recessus praesidis ministrorum recensere

Cum 26 Augusti 1921 Matthias Erzberger, administer imperii rerum externarum a sicariis extremae dextrae occisus esset, lex ad conservandam rem publicam lata est, quo lege vigiles oboliti sunt. Hac re adductus et quod libertatem Bavariae ei nunc abolitam videbatur, de Kahr 12 Septembris a magistrau recedit et iterum praeses provinciae Bavariae Superioris factus est. Successor eius praeses ministrorum Hugo Comes de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg (BVP) factus est

Administrator Bavariae recensere

Anno 1923 in Bavaria factiones extremae dextrae fortiores facti sunt atque eodem tempore Franci conabantur Palatinatum, qui ad Bavariam tum pertinebat, ab hac terra secedi. Cum quibus ita essent, Hugo Comes de Lerchenfeld Gustavum de Kahr 25 Septembris administratorem Bavariae (Generalstaatskommissar) et quasi dictatorem fecit. Statim consultum ultimum cepit atque militibus Germaniae in Bavariae in ius iurandum suum adegit. Haec novas controversias cum Imperio Germanico moverunt. Eodem tempore factiones laevae extremae vetuit et contra negotiationes Germaniae cum Francia de regionibus a Francis occupatis vehementer dixit. Tamen Adolphus Hitler cum factione sua NSDAP Monachii 8 Novembris res novas adipisci conabatur atque Kahr brevi tempore hoc conatu adnuere coactus est. Sed paulo post Kahr Hitler in carcerem mittebat. 18 Februarii Kahr a magistratu recedit.

Summus iudex recensere

Annis 19241927, ut iam pater, iudex summus iudicii Bavariae administrationis fuit.

Caedes recensere

Cum die 30 Iunii 1934 Hitler inimicos eius inter Nazistas ut Ernestus Röhm caedi iussisset, sicarii SS etiam Kahr necaverunt. Hoc modo Hitler ultus est, quod Kahr olim eum in carcerem miserat.

Nexus externi recensere