Gulielmus et Maria fuerunt administratio coniuncta regnorum Angliae, Scotiae, et Hiberniae, a coniugibus (et patruelibus) Gulielmo III et Maria II effecta, qui regnum coniunctum Februario 1689 exceperunt, Parlamento Angliae volente, post prosperum Gulielmi incursum in Angliam anno 1688, res novas Revolutionem Gloriosam usitate appellatas. Monarchae una substituti sunt pro Iacobo II et VII, Mariae patre Gulielmique avunculo et socero, "effugisse e patria" rite habito. Parlamentum administrationem coniunctam rogatu coniugum sanxit. Maria autem anno 1694 mortua, Gulielmus solus regnavit usque ad mortem, anno 1702. Quia coniuges fuerunt sine prole, pro eis ad ultimum substituta est Anna, soror minor natu Mariae.

Gulielmus et Maria in tecto Aulae Pictae.

Ex eis appellatur Collegium Gulielmi et Mariae, anno 1693 sub diplomate regali conditum, alterum institutio eruditionis altioris in Civitatibus Foederatis sita.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Maccubbin, Robert P., et Martha Hamilton-Phillips, eds. 1989. The Age of William III & Mary II: Power, Politics and Patronage, 1688-1702: A Reference Encyclopedia and Exhibition Catalogue. Williamsburg: College of William and Mary. ISBN 0962208108.
  • Van der Kiste, John. 2003. William and Mary. Thrupp, Stroud, Gloucestershire: Sutton Publishing. ISBN 0750930489.
 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!