Gulielmus Rutherford Mead (20 Augusti 184619 Iunii 1928) fuit architectus Americanus qui "media officina" societatis McKim, Mead, et White fuit, architectonicae Aetatis Inauratae societatis.[1] Alii societatis socii conditores fuerunt Carolus Follen McKim (1847–1909) et Stanford White (1853–1906).

Gulielmus Rutherford Mead. Pictura a Gulielmo Henrico Lippincott picta (1910).

Vita recensere

Mead natus est Brattleburgi Montis Viridis. Consobrinus fuit Praesidis Rutherford B. Hayes; ergo suum nomen medium. Alienora soror Gulielmo Dean Howells, scriptori mythistoriarum nupsit, et Larkin Goldsmith Mead, frater minor natu, gloriam sculptoris habuit.[1]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Paul R. Baker, Stanny.

Bibliographia recensere

  • Baker, Paul R. 1989. Stanny: The Gilded Life of Stanford White. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-901781-5.
  • Broderick, Mosette. 2010. Triumvirate: McKim, Mead & White: Art, Architecture, Scandal, and Class in America's Gilded Age.
Fontes primarii

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmus Rutherford Mead spectant (McKim, Mead & White, William Rutherford Mead).