Gulielmus, vulgo plene Simon William English (natus in oppido Lumsden die 30 Decembris 1961) est agricola et politicus Novae Zelandiae.

Wikidata Gulielmus English
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus English: imago
Gulielmus English: imago
Gulielmus English: subscriptio
Gulielmus English: subscriptio
Nativitas: 30 Decembris 1961; Lumsden
Patria: Nova Zelandia

Alumnus est Collegii Sancti Patricii iuxta Silverstream universitatumque Otagoënsis et Vellingtonensis. Sodalis factionis nationalis ab anno 1980, legatus est apud parlamentum Novozelandense ab anno 1990. Minister a valetudine ab anno 1996m deinde thesaurarius, i.e. minister a vectigalibus, ab anno 1998, primo ministro Iacobo Bolger. Duc factionis contrarii parlamentarii ab anno 2001 usque in 2003 fuit, successu satis malo, successore Donaldo Brash. Factione sua rursus victore, die 19 Novembris 2008 minister a vectigalibus rursus factus est eodemque tempore primus minister vicarius, quibus officiis usque in annum 2016 fungebatur. Mense Decembri, primo ministro Ioanne Key dimissionem suam proferente, Gulielmus English die 12 Decembris eiusdem anni primus minister ex officio promovetur.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum English spectant.