Gulielmus Caulius (Francice Guillaume du Choul) (inter 1495 et 1500 natus; Lugduni die 4 Novembris 1560 mortuus) fuit antiquarius et humanista Francogallicus. Admodum adulescens, quia numismata Romana in vico Lugdunensi ubi habitabat saepe inveniebantur, antiquitatum colligendarum explicandarumque studio captus esse dicitur. Cui studio totam vitam dedicavit. Tres libros buxeis typis magnifice ornatos anno 1555 et 1556 de religione, de castrametatione, de balneis antiquorum Romanorum Francogallice publicavit. Plura opera manuscripta delineationum referta imperfecta reliquit, quorum pars deperdita est, pars in variis bibliothecis servatur. Suo tempore Du Choul celeberrimus erat ob admirabilem nummorum gemmarumque antiquarum collectionem.

Imago buxo incisa e dissertatione de castrametatione.

De vita et studiis recensere

Familia iurisconsultorum natus Gulielmus Caulius et ipse iuriprudentiae Valentiae studuit. Doctor utriusque iuris factus anno 1522 officium praefecti montium Delphinatus (Francogallice bailli[1] des montagnes du Dauphiné) a rege impetravit, e quo officio reditus suos postea ducebat. 'Consiliarii Regis' titulo quoque honoratus est. Lugduni habitabat, in domo quae hodie 27 de la montée du Gourguillon sita est.

Gulielmus Caulius studiorum gratia per Franciam bene notus erat : cum multis antiquitatum amatoribus commercium habebat. Ipse profitetur nummos dono accepisse a cosmographo Andrea Thevet[2], a Ioanne Grolier bibliophilo[3], ab antiquitatum negotiatore Iacobo Strada[4]... Amicus erat librariorum eruditorum Gulielmi Rovilli et Stephani Doleti[5], item antiquarii et polygraphi Florentini Gabrielis Simeoni, qui diu Lugduni moratus est... Adfinis erat potentis familiae Lugdunensis Scaevarum et sobrinus illustrissimi poetae Mauritii Scaevae... A Gulielmo Rondeletio et Petro Belonio quoque laudatus est, quibus conchas raras dederat (nam Caulius naturalium cognitioni et zoologiae studebat et lector diligens Plinii erat). Itaque sicubi thesaurus nummorum vel aliarum antiquitatum inveniebatur, sive Tolosae[6] sive Remis[7] sive in pago Lugdunensi[8] (nedum in ipsa urbe) ei tamquam perito harum reum homini adferebantur. Ita in circulis litterariis Lugdunensis locum medium occupabat Gulielmus Caulius.

De libris sedecimo saeculo editis recensere

In eius libris paene omnibus paginis imagines buxo incisae inveniuntur : textus velut introductionis ad iconicas illustrationes vice fungitur. Unus e primis enim fuit qui vitam Romanorum antiquorum non tam auctorum locis manuscripte traditis fretus quam testimoniis iconographicis coaevis nobis describeret, e nummis praesertim sed etiam e gemmis incisis, e marmoribus sculptis, sigillis etc. ductis. Sedecimo saeculo ante religiosas dissensiones Lugdunum per totam Europam celeberrimum erat ob magnificentiam librorum typographicis iconibus ornatorum, in primis librarii Ioannes Tornaesius et Gulielmus Rovillius qui multa opera ad numismaticam et archaeologiam pertinentia edidit.

  • anno 1555 Gulielmi Caulii Discours sur la castramétation et discipline militaire des Romains, escript par Guillaume Du Choul ,... Des Bains et antiques exercitations grecques et romaines[9] apud Gulielmum Rovillium in lucem typographicam prodiit, sine religione Romana cuius imagines adhuc parabantur. Buxei typi milites Romanos ostendentes plerumque sculpturas Columnae Traianae imitantur. Multi opifices tum librorum Gulielmi Rovilli illustrationi operam dabant : delineationibus et scalpturis huius libri fortasse interfuerunt Petrus Eskrich (alias Pierre Vase vel Pierre Cruche) et Georgius Reverdy (sic quidem nonnulli eruditi existimaverunt). Multis quidem placuit hic liber : exemplaria quaedam annum 1556 vel 1557 praeferunt et iam anno 1558 amicus G Caulii Gabriel Symeoni eum in linguam Toscanam verterat[10][11].
 
Aversae partes duorum nummorum in G. Caulii Discours de la religion...
  • Anno 1556 prodiit in lucem ille celeber in-folio Discours de la religion des anciens romains, escript par Noble Seigneur Guillaume du Choul, Conseiller du Roy et bailly des montaignes du Dauphiné, et illustré d'un grand nombre de medailles, & de plusieurs belles figures retirées des marbres antiques qui se treuvent à Rome, par nostre Gaule. Hic legere potes Hic liber, praetermissis gemmis, sculpturis, sigillis ceterisque instrumentis vel insignibus inibi delineatis, 534 formis monetariis illustratus est, quae ad religionem Romanam pertinent. Non tamen ita numismatista videtur fuisse G. Caulius (pauca enim de ipsis nummis indicat nisi metallum et quo imperatore regnante vel a quo magistratu percussi sint) ut imaginum collector. Verum studium eius est iconographia antiqua, quam plurimos imagines lectori ostendere cupit. Quod cum efficeret plurimos nummos in lucem typographicam primus edidit ; quo magis piget nonnullos apocryphos et a falsariis sedecimo saeculo confictos in illa copia invenire, ut duo nummi Marci Agrippae, quorum alter Pantheum in aversa parte expressum praebet, alter mirandum titulum AEQUORIS HIC OMNIPOTENS[12], aut denarius Octaviani triumviri cum titulo SALVS GENERIS HUMANI[13] aut denarius Vestalis Aureliae Quirinae[14] et multi alii. Etiam as Ianus bifrons/Prora navis p.21 impressus, quamvis tritus sit hic nummus, dubius videtur ob notam W. Nonnumquam paucae litterae vetustate oblitteratae desiderantur vel false restitutae sunt[15]. Nihilominus nummi genuini a Caulio publicati facillime ab hodiernis numismatistis adgnoscuntur, quia optimi opifices erant. Ne historicum quidem religionis Romanae recte eum dici convenit quia nec chronologiam respicit nec veteres deos Latinos a Graecis et a posterioribus numinibus ex Oriente invectis secernere conatur. Contra nummos pluribus saeculis distantes, dum ad eundem deum pertineant, libentissime iuxta ponit.
  • Postea Gulielmus Rovillius tres libros Gulielmi Caulii in unum volumen in-quarto coactos anno 1567 et 1580/1581[16] Francice, anno 1569 et 1571[17] Italiane, anno 1579 a Baltasare Perez in linguam Castellanam versos[18] rursus sine additamentis edidit.
  • Anno 1672[19] et 1731[20] Francice in Rhenania opera Caulii reedita sunt, calchographiis buxeos typos Lugdunenses imitantibus illustrata. Anno 1684 in linguam Batavorum translata sunt[21] atque postremo ad usum regionum Germanice loquentium Europae septentrionalis ubi multae dialecti erant anno 1685 Amstelaedami Latine conversa sic inscripta : Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae, ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata : e gallico in latinum translata...[22]

De operibus numquam publicatis recensere

 
Traiani Fori introitus in Des Antiquités de Rome delineatus. Manuscriptum Augustae Taurinorum servatum.

Aliorum operum quae manuscripta domi retinebat atque brevi publicaturum se esse putabat saepe meminit ; quorum altera deperdita esse videntur, altera in variis bibliothecis reperta sunt. Etenim e variis testimoniis[23] apparet Caulium circa 1537-1538 iam multa scripsisse, iam multa collegisse...

  • De antiquorum imperatorum imaginibus[24], non exstat.
  • Douze livres des antiquitez de Rome''[25], cuius operis iussu regis incepti primus liber hodie in Bibliotheca Regia Taurinorum servatur, ms. varia 212, libri posteriores nesciuntur an omnino etiamnunc sint.
  • Des epigrammes de toute la Gaule[26], thesaurus inscriptionum antiquarum in Gallia repertarum fuisse videtur sed non exstat.
  • De re nautica, in bibliotheca Minnesotae Universitatis, in collectione James Bell hodie servatur
  • De imaginibus, sive de natura deorum[27], non exstat.
  • Des animaux feroces et estranges[28], iussu regis inceptum, non exstat.

Notae recensere

  1. De quo apud Vicipaediam vide Baiulus.
  2. Discours de la religion... 1556 p.201.
  3. Discours de la religion... 1556 p.32. Qui nummos quoque colligebat.
  4. Vel potius delineationem e nummo facta : Discours de la religion... 1556 p.21.
  5. Ut indicat epigramma De Romanis imaginibus a Gulielmo Caulio cive lugdunensi collectis inscriptum (Carminum libri quatuor, 1538, p.99.
  6. Discours de la religion... 1556 p.82.
  7. Discours de la religion... 1556 p.91.
  8. Discours de la religion... 1556 p.120.
  9. Hic legere potes. Manuscriptum dissertationis de balneis regi dedicatum in Bibliotheca Nationali Francica servatur Hic legere potes. Aliquantum tamen a libro posteriore differt.
  10. 1558 et 1559
  11. 1559 etiam apud Rovillum : Discorso sopra la castrametatione et disciplina militare de Romani : con i bagni, & essercitii antichi de Greci, & Romani / composto per il S. Guglielmo Choul ... et tradotto in lingua toscana per M. Gabriel Symeoni, appresso Gugl. Rovillio, 1559.
  12. P.99.
  13. P.24.
  14. P.38
  15. Exempli gratia p.8 in nummo Graeco imperatoris Hadriani G. Caulius ICIΘYNIAC legit, ubi hodie BEIΘYNIAC legitur, 'commune Bithyniae'. De quo vide quod ipse dicit p.212.
  16. [1]
  17. [2]
  18. [3] Mariti sororum G. Rovillii librarii in Hispania erat : per illos Rovillius libros suos in illo regno divendebat.
  19. Wesel : A. de Hoogenhuyse, 1672. Hic legere potes
  20. Dusseldorpii : J. van der Smissen, 1731
  21. Verhandeling van den Godtsdienst, legerschikking, krygstucht, en Badstoven der oude Romeinen / door den E. IIeer Wilhem Du Choul, ... vit her Fransch vertaelt door M. Smallegange,... Amstelodami : J. en Gillis Janssonius van Waesberge, 1684.
  22. Hic legere potes Quae interpretatio Latina 1686[4] et 1748 recusa est.
  23. Exempli gratia epigramma poetae neolatini Ioannis Vultei (Jean Visagier) anno 1537 publicatum : AD G. CAULIUM LUGD.
    Qui summo veterem labore Romam,
    priscorum monumenta nec perire
    sinis, qui <ante> oculos theatra ponis,
    ludos, et statuas imaginesque
    signatas, fora, porticus, columnas,
    qui numismata Caesarum et triumphos,
    diversas hominumque factiones,
    ritus pontificum, sacros honores
    Urbis, munera, liberalitates,
    sumptus, delicias, opes, palaestras,
    luxus, stemmata consulum et potentum
    fasces, quique deum dearum et aras,
    qui spectacula, qui domos superbas,
    picturas, simulacra, qui figuras,
    qui urnas, qui cineres, tropaea, circos,
    qui collegia, qui sodalitates,
    thermas, balnea, supplicationes,
    et qui denique nil mori vetustum
    cupis, sed veterem jubes renasci
    Romam, obnoxia quaeque sunt ruinae
    aevum perpetuas in omne, Cauli
    tanti praemia quae feres laboris ?
  24. Sic Stephanus Doletus, Commentaria linguae Latinae, 1538, II,1516-1517. Verisimile tamen hoc opus idem esse atque Des Antiquités Romaines, quia scimus eas per imperatorum vitas digestas esse.
  25. Discours de la religion... 1556 p.129, 136, 201, 207,249...
  26. Discours de la religion... 1556 p.142.
  27. Discours de la religion... 1556 p.133.
  28. Discours de la religion... 1556 p.80 et 146.

Si vis plura legere recensere

  • Felix Bourriot, 'Un ouvrage lyonnais de la Renaissance : Discours de la religion des anciens Romains par G. du Choul, Lyon, 1556', Revue du Nord, 1984 (66) : 653-675 Hic legere potes
  • Ricardus Cooper, 'L'antiquaire Guillaume du Choul et son cercle lyonnais' in Lyon et l'illustration de la langue française à la Renaissance (cur. G. Defaux). Lugduni : ENS, 2003 : 261-286. [5]
    • 'Collectors of Coins and Numismatic Scholarship in Early Renaissance France' in Medals and coins from Budé to Mommsen Londini : The Warburg Institute, 1990.
    • Roman antiquities in Renaissance France, 1515-65, Ashgate, 2013. [6]
  • Myra Dickman Orth, 'Lyon et Rome à l'antique. Les illustrations des Antiquités Romaines de Guillaume du Choul' in Lyon et l'illustration de la langue française à la Renaissance (cur. G. Defaux). Lugduni : ENS, 2003 : 287-308. [7]
  • Michael Gallavardin, 'À propos des premières éditions de la Castramétation de Guillaume Du Choul publiées à Lyon par Guillaume Rouillé au milieu du XVIe siècle', Le livre et l'estampe, 1993(140) : 39-62
  • Ioannes Guillemain, Recherches sur l’antiquaire lyonnais Guillaume du Choul (ca. 1496-1560), Schola Chartarum, 2002. Summarium
    • 'L'exposition chez Guillaume du Choul' in Le théâtre de la curiosité, 2000. (Cahiers V. L. Saulnier ; 25) : 167-192. [8]
    • 'Guillaume du Choul et la colonne Trajane : la documentation d’un antiquaire lyonnais vers 1550' in Delineavit et Sculpsit : Dix-neuf contributions sur les rapports dessin-gravure du XVIe au XXe siècle : Mélanges offerts à Marie-Félicie Perez-Pivot,..., 2003 [9]
  • Nicolaus Hacquebart Desvignes, 'L’illustration technique dans les livres militaires français de la Renaissance. L’exemple du Discours de la Castramétation de Guillaume du Choul', Réforme, Humanisme, Renaissance, 2008 (67) : 65-88 Hic legere potes
  • Franciscus Haskell, History and its images : art and representation of the past, Yale University Press, 1993. [10]
  • Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [11] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks

Nexus externi recensere