Gulielmus Baro de (Wilhelm Freiherr von) Gayl (natus Regiomontii die 4 Februarii 1879, mortuus Potestampii die 7 Novembris 1945) fuit vir publicus Germaniae et sodalis DNVP.

Gulielmus Baro de Gayl

Iuventus et munus recensere

Pater legatus militum Borussiae fuit. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Berolini, Goettingae atque Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno 1908 assessor factus anno 1909 praeses societatis agrorum Borussiae Orientalis factus est, quae societas agricolas novos ruri collocavit. Ab anno 1916 ad 1920, inter primum bellum mundanum, in praetorio Germaniae in Russia versatus est. Anno 1918, praeses Theodiscus Lithuaniae septentrionalis erat.

Cursus honorum recensere

Bello finito, pro provincia Borussiae Orientalis de Foedere Versaliis sancito agebat, commissariusque Theodiscus fuit, qui suffragii lationem, an ad Borussiam vel Poloniam pertineret, in ea provincia dedit. Ab anno 1921 ad 1933, legatus Consilii Rei Publicae Borussiae, et ab anno 1921 ad 1932 legatus Provinciae Borussiae Orientalis in Consilio Imperii fuit. Kalendis Iunii 1932 Franciscus de Papen eum Administrum Imperii Rerum Internarum crevit; cum autem Papen die 3 Decembris 1932 consilium ministrorum reliquit, atque se in vitam privatam recessit.

Nexus externi recensere

Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) | Gulielmus Stuckart (NSDAP)

Consilium ministrorum de Papen (1 Iunii 1932 - 3 Decembris 1932)

Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis)