Guillelmus de Monte Canisio (mortuus 1287)

Guillelmus de Monte Canisio (vulgo William de Munchensi; natus anno fere 1235; mortuus 1287), filius Guarini de Monte Canisio uxorisque eius alterae Dionysiae, fuit eques Anglicus, interdum regibus fidelis, interdum novarum rerum petitor.

Porticus ecclesiae Hill Croome ubi anno 1279 Guillelmus de Monte Canisio Amiciam in matrimonium duxit

Guillelmus de Monte Canisio uxorem duxit Amiciam, origine hodie ignoto, ante solem ortum die 24 Augusti 1279 extra porticum ecclesiae Hill Croome Herefordiae. Ex ea (fortasse ante matrimonium) genuit filiam Dionysiam, quae nupsit primum Ioanni de Hull; postea, inter annos 1294 et 1297, Hugoni de Vere, filio Roberti Oxoniae comitis. Dionysia iunior sine prole mortua est anno 1313.

Bibliographia recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.