Guillelmus seu Willelmus Osberni filius (natus anno circiter 1025; proelio interfectus die 21/22 Februarii 1071) fuit Normanniae "vir per omnia laudabilis",[1] Guillelmo Conquisitori amicus et siniscalcus, iusticiarius[2] et "comes Herefordiae"[3] ab historicis nuncupatus.

Castellum Strigulense cuius aedificationem Guillelmus annis fere 1068/1070 incepit

Pater eius Osbernus de Crepon, qui sinescalcus meruit apud Robertum I Normanniae ducem, nepos fuit Gunnorae (uxoris Ricardi I ducis). Mater Emma filia fuit Rodulfi comitis Iurei, neptis autem eiusdem ducis Ricardi. Guillelmus igitur in aula ducum Normannorum educatus (ubi pater anno 1040/1041 necatus est) coaevus et iam e pueritia amicus fuit Guillelmi ducis intimus. Anno 1049, avunculo Hugone mortuo, hereditatem avi Rodulfi recepit. Eodem fere tempore uxorem Adelizam de Toenio duxit cum qua monasterium apud Liram abbatiamque apud Cormelias condidit.[4] Terras possedit circa Bretolium latissimas, ubi anno fere 1054 dux Guillelmus castellum novum munivit cui amicum suum Guillelmum Osberni f. praeposuit. Hic igitur iam ante conquisitionem Anglicam, titulo "comitis palatii" laureatus, potentissimus fuit in aula ducis, fautor eius ad id bellum praeparandum, ipseque navium sexaginta in illa expeditione provisor. Hastingae proelio iuxta ducem pugnavit.

Guillelmus Osberni f. post victoriam Hastingensem principalis fuit fautor sociusque fidelissimus regis Guillelmi, titulum comitis in Anglia ab anno 1067 gerens sed haud territorialem. Terras autem pro certo plures pluresque possedit in regione Wintoniae, ubi successor fuit in eandem dignitatem Haroldo Godevini filio, olim regis Edwardi Confessoris comiti. Terras multas tenuit Herefordienses, Vigornienses, Glocestrienses, Oxonienses, Wiltonienses necnon alias: e quibus terris equitibus sectatoribusque suas dona dedit, abbatiarumque suarum patrimonia valde auxit. Rege interdum absente ille cum Odone Baiocensi episcopo regnum direxit, illique ambo castella ad Anglos reprimendos aedificare iusserunt.

Urbi Herefordiae iuxta Cambriae limitem, sicut olim Bretolio Normanniae, privilegia ad mercaturam fovendam decrevit. Castella aliqua occidentalia, ad fines Cambriae iacentia, Guillelmus ipse construenda percipuisse censetur, inter quae Strigulense (e lapidibus iam ab initio erectum), Wigmore, Clifford, Ewyas Harold et Monemutam (e ligno confecta). Expeditiones in Breconiam et Guent crebrius conduxisse regesque tres (vel plures) debellavisse refertur, scilicet Caducan (en:Cadwgan ap Meurig) regem Guent, Rhys fratremque Maredudd ab Owain regem Deheubarth; in hac regione terras pro sectatoribus conquisivit itaque limites inter Cambros et Anglonormannos e novo definivit.

Exercitús pro rege in partes Angliae occidentalis anno 1069 conduxit, adsociato Brieno Britanniae minoris comite, ad Anglos rebelles devincendos, qui Salopiam et fere eodem temporeExoniam obsidebant. Salopia cito ab inimicis deleta, duces ambo Exoniam receperunt Anglis permultis interfectis Hibernisque sociis eorum in fugam versis. Anno 1071 ineunte Guillelmus Osberni f. iussue regis Normanniam petivit ut iuxta reginam Matildam hanc regionem defenderet; qui mense Februario, equitibus haud decem comitantibus, ad exercitum Francicum se coniungere properavit ut Flandriam pro Arnulfo (Matildae nepote) contra Roberto Frisoniae (Matildae fratre) redimeret. In hac expeditione aut in insidias iuxta Castello Menapiorum aut in proelio ibi commisso necatus est.[5] Ad abbatiam apud Cormelias a se conditam sepultus est.

Guillelmus Osberni filius ex uxore Adeliza de Toenio filios tres filiamque unam genuit,[6] scilicet:

Ex alia quadam genuit:

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Fontes de vita Guillelmi Osberni f. recensere

Notae recensere

  1. Gesta Normannorum ducum 8.37 [vol. 2 p. 272 van Houts]
  2. Gesta Normannorum ducum 8.37 [vol. 2 p. 272 van Houts]
  3. "Comes Herefordi" apud Gesta Normannorum ducum 8.15 [vol. 2 p. 226 van Houts]
  4. Gesta Normannorum ducum 7.22 [vol. 2 p. 132 van Houts]; Hockey (1980)
  5. Gesta Normannorum ducum 7.25 [vol. 2 p. 146 van Houts]; Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica [vol. 2 pp. 280-282 Chibnall]
  6. Gesta Normannorum ducum 7.25 [vol. 2 p. 146 van Houts]
  7. Gesta Normannorum ducum 7.25 [vol. 2 p. 146 van Houts]

Bibliographia recensere

  • D. Bates, Normandy before 1066. 1982
  • D. Douglas, "The ancestors of William fitz Osbern" in English Historical Review vol. 59 (1944) pp. 62–79
  • S. F. Hockey, "William fitz Osbern and the endowment of his abbey at Lyre" in Battle vol. 3 (1980) pp. 95-105
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)
  • C. P. Lewis, "The Norman settlement of Herefordshire under William I" in Anglo-Norman Studies vol. 7 (1984) pp. 195–213
  • C. P. Lewis, "The early earls of Norman England" in Anglo-Norman Studies vol. 13 (1990) pp. 207–23
  • C. P. Lewis, "William fitz Osbern, earl (d. 1071)" in Oxford Dictionary of National Biography (Oxford University Press, 2004) situs venalis[nexus deficit] (fons principalis commentationis nostrae)
  • Lynn H. Nelson, The Normans in South Wales, 1070-1171 (Austin Texiae, 1966) cap. 2 esp. pp. 24-33
  • T. Purser, "William Fitz Osbern, earl of Hereford: personality and power on the Welsh frontier, 1066–1071" in M. Strickland, ed., Armies, chivalry and warfare in medieval Britain and France (1998) pp. 133–46
  • P. M. Remfry, Grosmont Castle and the families of Fitz Osbern, Ballon, Fitz Count, Burgh, Braose and Plantagenet of Grosmont (Worcester: SCS Publishing, 2003. ISBN 1-899376-56-9)
  • E. Searle, Predatory kinship and the creation of Norman power, 840–1066. 1988
  • W. E. Wightman, "The palatine earldom of William fitz Osbern in Gloucestershire and Worcestershire (1066-1071)" in English Historical Review vol. 77 (1962) pp. 6-17

Nexus externi recensere