Gualterius (vulgo: Walter) Bartram (natus 21 Aprilis 1893 Novi Monasterii, mortuus 29 Septembris 1971 oppido Latendorf) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Wikidata Gualterius Bartram
Res apud Vicidata repertae:
Gualterius Bartram: imago
Gualterius Bartram: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1893; Novum Monasterium
Obitus: 29 Septembris 1971; Latendorf
Patria: Germania

Iuventus et Munus recensere

Pater eius ergasterium caleamentarium possidebat. Postquam maturitatem adeptus est, Bartram Friburgi Brisgoviae, Kieliae atque Herbipolis oeconomiae studebat. Tum ab anno 1921 diversis molendinis oleariis rector laborabit: Bremae, Lubecae, Hamburgi, denique annis 1926 - 1933 Manhemii, deinde ad annum 1946 iterum Hamburgi.

Eques in certaminibus Olympicis recensere

Bartram et eques poliludii certaminibus Olympicis XI Berolini certavit atque cum grege Theodisca quintus evenit[1].

Cursus honorum recensere

Bartram ad annum 1933 sodalis DVP, annis 1937 - 1945 NSDAP sodalis fuit. Anno 1946 denique sodalis CDU factus est. 5 Septembris 1950 praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est. Sed brevi tempore propter sodalitatem suam pristinam factionis NSDAP valde vituperatus est. Itaque iam 25 Iunii 1951 a magistratu se recedere coactus est. 4 Maii 1952 pro Carolo Schröter defuncto legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Mansit legatus ad annum 1957.

Nexus externi recensere

Notae recensere

Praesides Ministrorum Slesvici et Holsatiae