Gregorius Alexandri filius Potemkin[1] seu Potemkinius[2] (Russice Григорий Александрович Потёмкин, tr. Grigorij Aleksandrovič Potëmkin; natus familia nobili in pago Čiževo gubernii Smolenscensis die 13 Septembris[3] 1739, obiit prope pagum Rădenii Vechi Principatus Moldaviae die 5 Octobris[4] 1791) fuit rerum politicarum et militarium peritus Russicus, dilectus imperatricis Catharinae II, marescalcus Imperii Russici (ab anno 1784), titulo ducis serenissimi (anno 1776) nonnullisque aliis signis laudis ornatus.

Wikidata Gregorius Potemkin
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Potemkin: imago
Gregorius Potemkin: imago
Nativitas: 13 Septembris 1739; Chizhevo
Obitus: 5 Octobris 1791; Iassium
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Alexander Potemkin;
Familia: Potyomkin

Memoria

Sepultura: St. Catherine's Cathedral, Kherson

Ab anno 1755 in Universitate Moscuensi studebat, unde anno 1760 exclusus, anno sequenti munus suum militare in cohorte caesarea equitum incepit (quum iam ab anno 1755 inter milites huius cohortis formale numerabatur). Anno 1762 particeps fuit interceptionis regiminis, cuius causa Catharina II thronum Imperii Russici cepit (marito eius Petro III deposito), et ab imperatrice illa notus est. Dux generalis militum factus, in bellis contra Imperium Ottomanicum participavit. Reformas nonnullas in exercitu Russico introduxit. Ad inclusionem Crimaeae aliarumque terrarum prope litus septentrionale Ponti Euxini sitarum ("Novae Russiae") in Imperium Russicum multo contribuit, postquam terras illas administrabat, nonnullas urbes (e.g. Catharinoslaviam, Chersonium, Sebastopolim) ibi condidit. Ad abolutionem Exercitus Zaporoviensis contribuit, exercitus duo Cosacorum novos, Catharinoslaviensem et Ponti Euxini (Maris Nigri), tamen creavit, praefectus eorum factus (etiam praefectus Exercitus Tanaitici ab anno 1780 fuit). Constructione classis navalis Russici in Ponto Euxino praefuit, archigubernus eius anno 1785 factus. Anno 1787, postquam Potemkin Catharinae II fructus operis sui in terris illis monstrabit, cognomen 'Taurici' ab ea obtinuit (quum exstat mythus de "vicis Potemkinianis", adeptionum imitatione, imperatrici comitibusque itineris eius monstrata). Anno 1789 praefectus supremus omnium copiarum Russicarum in meridie Russiae Europaeae factus est. Ab anno 1790 ad mortem suam de facto Principatus Moldaviae regnator fuit, in via sua e Iassio, principatus illius metropoli, febris causa obiit.

Notae recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Potemkin spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon