Gregorius Cortesius

Monachus, Cardinalis et eruditus
Wikidata Gregorius Cortesius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1483; Mutina
Obitus: 21 Septembris 1548; Roma

Gregorius Cortesius (Italice Giovanni Andrea Cortese, natus Mutinae anno 1483, mortuus Romae 21 Septembris 1548) fuit vir ecclesiasticus et eruditus Italicus aetatis litterarum renascentium.

Vita recensere

Ortus est familia nobili Mutinae. Primum Severum Varinum, Placentinum monachum Cisterciensem, praeceptorem habuit, qui puerum linguas latinam et graecam docuit. Deinde didicit utrumque ius[1] apud universitatem patavinam, ubi doctor factus est. Tunc vocatus est Romam a Cardinali Ioanne Mediceo, qui postea fuit Leo papa decimus, ad audiendas causas. Quod munus tandem respuit, et regulam benedictinam professus est die 25 Martii 1508. Monachus fuit in monasterio Sancti Benedicti de Padolirone, non longe ab Mantua, cuius triginta annos post fuit abbas. Interim praefuit monasteriis apud Lerinum insulam, S. Petri (Mutinae), S. Petri (Perusiae, a. 1528) et S. Georgii (Venetiis a. 1532). Cardinalis a papa Paulo tertio creatus est die 11 Iunii 1542. Sepultus est Romae, in ecclesia Sanctorum Apostolorum anno 1584. Nonnulla scripta eius servantur.

Fontes recensere

‘’Supplementum domni Placidi Romani et diaconi De Viris illustribus cænobii Casinensis’’ in Patrologiae latina cursus completus ... series secunda, Vol. 173 [1] ‘’Vita Cardinalis Georgii Cortesii’’ (Italice) in ‘’Georgii Cortesii monachi casinatis S. R. E. e cardinalis omnia quae huc usque colligi potuerunt sive ab eo scripta sive ad illum spectantia’’, pars prima, Patavii, 1774 [2].

Notae recensere

  1. H.e. iura civile et canonicum