Gothi sive Got(h)ones (Gothice 𐌲𐌿𐍄𐌰𐌽𐍃 – Gutans) erant gens Germanica. Ut gens illa tunc interierit, tamen saeculo VIII magni momenti Europae erat.

Ravennae Theodorici Magni, regis Ostrogothorum, sepulchrum

Gothi [1] sive Gotones [2] bellis in Romanis gestis infamia ita aspergebantur ut etiam multis saeculis post Italici res quas barbaras vel feroces esse putabant gothicas declararent. Ita factum est ut Italus Georgius Vasari aevi renascentis antiquitatis architecturam medii aevi gothicam scilicet architecturam declararet. Etiam litterae medii aevi appellabantur gothicae ut a litteris antiquis discernerentur.

In incipientis saeculis nostrae aetatis Gothi putabantur originem esse populorum Europaeorum velut quandam "vaginam gentium" secundum illud Iordanis officinam gentium aut velut quandam vaginam nationum.[3]

Nonnullis aliis saeculis post Angli gothicas scilicet fabulas appellaverunt fabulas quae de rebus sinistris, arcanis, obscuris agebant.

Item nostra aetate musica gothica popularis genus musicae popularis est, quod subobscurum habitum praebet. Etiam modus vivendi gothicus appellatur quo iuvenes subobscurum vel tristem habitum prae se gerunt.

Historia Gothorum recensere

Plinius Maior, Tacitus et ceteri Gothorum in scripturis suis mentionem fecerunt. Nunc fons cardinalis scientiarum de historia Gothorum sunt “Getica”, scripta a Iordano – historico Gothico, qui saeculo VI vivebat. (Scriptum summarium illius non salvi libri in magno opere Cassiodori est).

Terra, qua Gothi primo habitabant, in australi parte Sueciae hodiernae sita sit, nempe (Gothia insulaque Gotlandia). Deinde gens illa circiter ad saeculum I in hodiernam Poloniam borealem migravit (Gothiscandza(en)), ut de monumentis archaeologicis in Pomerania, exempli gratia ad Grzybnicam, patet; ulterius autem boreo-orientem versus progressa est.

Anno 230 regnum Gothorum est in Scythia (regione hodiernae Ucrainae) formata.

Saeculo III Gothi Romanas ex Daciam detruserunt. Illo tempore divisio Gothorum in Ostrogothas et Visigothas accidit.

Anno 267 illa gens Germanica Imperium Romanum invasit (Eusebius scripsit: “Macedonia, Graecia, Pontus, Asia et aliae provinciae depopulantur per Gothos”). Anno 269 Gothi sunt a copia imperatoris Romani prope Naissum victi et ad annum 271 trans Danubium exacti.

Saeculo IV Gothi religionem Christianam accepere. Ulfilas, episcopus Gothorum, alphabetum Gothicum creavit et textus Bibliorum Gothice expressit.

Anno 375 regnum Gothorum in Scythia a Hunnis destructa est.

Anno 376 Gothi denuo Danubium transierunt – in Moesia, Thracia eqs. sedes collocavere.

Anno 378 Gothi exercitum imperatoris Romani prope Hadrianopolem vicerunt.

Anno 410 Visigothi ab Alarico ducti Romam deleverunt.

Visigothi anno 412 Galliam et anno 414 Hispaniam invasere.

Anno 418 regnum Visigothorum in Aquitania (in parte occidentali Galliae meridionalis sita) conditum est. Postquam Franci Visigothos ex Aquitania anno 507 detruserunt, medium regni illius in Hispaniam traductum est.

Anno 475 (circa), Codex Euricianus.

Anno 493 Theodoricus Magnus, rex Ostrogothorum, regnum in Italia condidit. Quod regnum tempore belli, quod “Bellum Gothicum” nominatur et ab anno 536 ad annum 555 durabat, a copiis imperatoris Iustiniani deletum est.

Anno 506, Breviarium Alarici.

Anno 580 (circa), Codex Revisus.

Anno 654, Lex Visigothorum (aut Forum Iudicum aut Liber Judiciorum).

Anno 711 exercitus Araborum cepit regnum Visigothorum in Hispania.

Postremi Gothi circiter ad saeculum XVI in Crimaea habitabant.

Nexus interni

Notae recensere

  1. W. Smith, T. D. Hall, Smith's English-Latin Dictionary
  2. Confer: Thesaurus germanicus latinus "Menge-Güthling"
  3. Cf. ex. gr. The Nordic languages: an international handbook of the history of ..., Volume 1 Von Oskar Bandle,Lennart Elmevik,Gun Widmark (Anglice)

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere