Gordon Willard Allport (Montezumae Indianae die 11 Novembris 1897; cancro pulmonis Cantabrigiae Massachusettae die 9 Octobris 1967) fuit psychologus Americanus, unus e primis qui personalitati penitus studebant, unusque e conditoribus psychologiae personalitatis saepe habitus. Formationem graduum aestimationum amplificavit, ambosque reiecit accessum psychoanalyticum ad personalitatem, quem credidit saepe esse nimis profunde interpretivum, atque accessum moralem, quem credidit interpretationes haud satis profundas ex eorum indiciis non suppeditare. Maxime aestimavit unicam cuiusque hominis qualitatem, et momentum contextus praesentis, contra historiam, ad personalitatem intellegendam.

Gordon W. Allport.

Allport disciplinam psychologicam penitus et diu movit, quamquam eius opera minus quam opera aliorum psychologorum clarorum citantur.[1] Eius auctoritas ex eius amore rerum gravium iucundarumque explorandarum lateque intellegendarum orta est (exempli gratia rumor, praeiudicium, religio, aliaeque proprietates). Praeterea discipulos penitus movit, quibus gratiam maxime habuit, et quorum multi ipsi cursus in psychologia magni momenti habuerint. Inter eius discipulos erant Hieronymus S. Bruner, Antonius Greenwald, Stanleius Milgram, Leo Postman, Thomas Pettigrew, et M. Brewster Smith. Investigatio a Review of General Psychology anno 2002 facta Allport undecimum a citatissimo psychologo saeculi vicensimi numeravit.[2]

Floyd Henry Allport frater fuit professor psychologiae socialis et psychologiae politicae in Schola Civitatis et Rerum Publicarum Maxwelliana Universitatis Syracusarum (Syracusis Novi Eboraci) ab 1924 ad 1956, et professor visitans in Universitate Californiensi apud Berkeleiam.

Opera recensere

  • 1933. Studies in expressive movement. Cum P. E. Vernon. Novi Eboraci: Macmillan.
  • 1935. Attitudes. In A Handbook of Social Psychology, ed. C. Murchison, 789–844. Vigorniae Massachusettae: Clark University Press.
  • 1937. Personality: A psychological interpretation. Novi Eboraci: Holt, Rinehart, & Winston.
  • 1940. The Psychologist's Frame of Reference.
  • 1947, 1965. Psychology of Rumor. Cum Leone Postman. Novi Eboraci: Russell and Russell.
  • 1950. The Individual and His Religion: A Psychological Interpretation. Oxoniae: Macmillan.
  • 1950, 1975. The Nature of Personality: Selected Papers. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-8371-7432-5.
  • 1954, 1979. The Nature of Prejudice. Reading Massachusettae: Addison-Wesley Pub. Co. ISBN 0-201-00178-0.
  • 1955. Becoming: Basic Considerations for a Psychology of Personality. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-00264-5.
  • 1960. Personality & social encounter: selected essays. Bostoniae: Beacon Press.
  • 1961. Pattern and Growth in Personality. Harcourt College Publishing. ISBN 0-03-010810-1.
  • 1965. Letters from Jenny. Ed. Novi Eboraci: Harcourt Brace Jovanovich.
  • 1968. The Person in Psychology: Selected Essays. Bostoniae: Beacon Press.

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Why should we care about Gordon Allport?". Stolaf.edu. 2001-03-14 
  2. Haggbloom et al. 2002.

Bibliographia recensere

 
Insigne a sodalibus Office of Strategic Services gestum, cui Allport operam bello mundano secundo dedit.
  • Matlin, M. W. 1995. Psychology. Texas: Harcourt Brace College Publishers.
  • Nicholson, Ian. 1997. Humanistic psychology and intellectual identity: The "open" system of Gordon Allport. Journal of Humanistic Psychology 37: 60–78.
  • Nicholson, Ian. 1997. To "correlate psychology and social ethics": Gordon Allport and the first course in American personality psychology. Journal of Personality 65:733–42.
  • Nicholson, Ian. 1998. Gordon Allport, character, and the "culture of personality," 1897-1937. History of Psychology 1:52–68.
  • Nicholson, Ian. 2000. "A coherent datum of perception": Gordon Allport, Floyd Allport and the politics of personality. Journal of the History of the Behavioral Sciences 3(6):463–70.
  • Nicholson, Ian. 2003. Inventing Personality: Gordon Allport and the Science of Selfhood. American Psychological Association. ISBN 1-55798-929-X.

Nexus externi recensere