Gobannium (Cambrice Y Fenni) est oppidum in Comitatu Monumetensi, in Cambria quod in situ castrorum Romanorum stat in valle Iscae fluminis. Nundinae ibi diebus Martis, Iovis, Saturni celebrantur.

Wikidata Gobannium
Res apud Vicidata repertae:
Gobannium: insigne
Gobannium: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°49′59″N 3°1′2″W
Numerus incolarum: 10 078
Situs interretialis
Nomen officiale: Abergavenny, Y Fenni

Gestio

Procuratio superior: Monemutensis

Geographia

Superficies: 1 032.5 hectarium

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Östringen, Sarnum, Beaupréau

Nomen a vocabulo cambrico prisco "gobanion" derivatur quod "fabros" significat causa ferrariarum multarum quae in hac regione quondam exercebantur. In isto oppido natus est esperantista David ab Iago.

Bibliographia recensere

 
Aula Municipalis Gobanniensis

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°49′59″N 3°1′2″W • OpenStreetMap • 7292342 GeoNames • Vision of Britain
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!