Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (consul 169 a.C.n.)

Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens recensere

Pater eius eiusdem nominis anno 203 consulatum gessit. Habuit tres filios: Gnaeus Servilius Caepio anno 141 consul erat, Quintus Servilius Caepio anno 140 atque Quintus Fabius Maximus Servilianus in gentem Fabiam adoptatus anno 142 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 179 aedilis curulis fuit, anno 174 praetor Hispaniam Ulteriorem administravit. Anno 172 cum aliis legatus ad Persem regem Macedonum missus est[1]. Anno 169 a.C.n. una cum Quinto Marcio Philippo consul electus Italiam provinciam accepit, dum Philippus bellum contra Persem geerebat.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLII 25,1-13


Antecessores:
Aulus Hostilius L.f. Mancinus et Aulus Atilius C.f. Serranus
Consul
169 a.C.n.
cum
Quinto Marcio Philippo II
Successores:
Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus