Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus

Gnaeus Manlius L.f. A.n. Capitolinus Imperiosus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus patricius Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 359 a.C.n. Manlius primum consul electus est, una cum Marco Popillio M.f. Laenate. Eo anno Tiburtini Romam petebant, sed faciliter prohibiti sunt[1].

Anno 357 consul II creatus est. Tum Gaius Marcius L.f. Rutilus collega Manlii fuit. Cum hic contra Privernates certaret, Manlius bellum Faliscorum suscepit, sed nihil contra hostes effecit. Sed exercitum in castris apud Sutrium tributim adduxit, ut legem de vicesima eorum, qui manumitterentur, constituerent. Cum senatores legem propter vectigal maius aerarii probarent, tribuni plebis id maxime vitupararunt: "Nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum in populo, si id liceret, ferri posse".

Anno 351 Manlius censor electus est, una cum Gaio Marcio Rutilo, qui ei collega et in secundo consulatu fuerat[2].

Anno 345 denique magister equitum dictatoris Lucii Furii M.f. Camilli erat cum contra Auruncos certaverunt[3].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 12
  2. op.cit., VII 23
  3. op.cit., VII 28


Antecessores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus
Consul
359 a.C.n.
cum
Marco Popillio M.f. Laenate
Successores:
Gaius Fabius N.f. Ambustus et Gaius Plautius P.f. Proculus
Antecessores:
Gaius Fabius N.f. Ambustus et Gaius Plautius P.f. Proculus
Consul
357 a.C.n.
cum
Gaio Marcio L.f. Rutilo
Successores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus II et Marcus Popillius M.f. Laenas II