Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 228 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia recensere

Avus eius consul anni 298 erat, Gnaeus Fulvius Cn.f. Maximus Centumalus. Filius eius Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus anno 211 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum recensere

 
Epirus antiquus

Anno 229 Gnaeus una cum Lucio Postumio A.f. Albino collega[1] inter Bellum Illyricum Primum contra Teutam reginam classem duxit, quod eius subiecti mercatores Romanos et oppida aggressi essent. Sine pugna Corkyram expugnaverunt et apud Apolloniam Centumalus copias alterius consulis convenit. Ambo consules in Illyricum progressi sunt et reginem in urbe Risinio oppugnaverunt. Cum Postumius in Illyrico maneret, Fulvius in patriam rediit et die 21 Iunii 228 de Illyricis triumphavit[2].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Polybius II 11, 1 et 12, 1; Publius Annius Florus I 21, 4;
  2. Polybius, loc. cit.; Cassius Dio, Fragmenta 49, 5 seqq.; Appianus Alexandrinus, Illyrica 7; Florus I 21, 4; Orosius IV 13, 2


Antecessores:
Marcus Aemilius L.f. Barbula et Marcus Iunius D.f. Pera
Consul
229 a.C.n.
cum
Lucio Postumio A.f. Albino
Successores:
Spurius Carvilius Sp.f. Maximus II et Q. Fabius Q.f. Maximus Verrucosus II