Globulus sive globus (sed Graece ἐγκρίς) in opere culinario Graeco-Romano fuit pemma vel libum rotundum ab alica et caseo confectum et ex oleo profundo frictum.[1] Cato maior in libro suo De agri cultura sic mandat:

Globuli hodierni Hispaniae facti.

Vide etiam paginam discretivam: Globus (discretiva)

Globulos sic facito
Globos sic facito: caseum cum alica ad eundem modum[2] misceto; inde, quantos voles facere, facito. In aenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus: coctos eximito, eos melle unguito, papauer infriato: ita ponito.
– Cato, De agri cultura 79

In prima ipsa pagina quae hodie servatur e libro Satyricon Petronii, rhetor Agamemnon eloquentiam declamatorum eius temporis ad hunc cibum adsimilat, "mellitos verborum globulos" vituperans "et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa".[3]

Fontes recensere

Notae recensere

  1. E. F. Leon, 'Cato's cakes' in Classical journal vol. 38 (1943) pp. 213-221; Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 70.
  2. Id est, ad eundem modum ac scriblitas.
  3. Andrew Dalby, "The Satyrica concluded" in Gastronomica vol. 5 no. 4 (2005) pp. 65-72.

Nexus interni