Ginkgo biloba[1] est arbor generis Ginkgo, familiae Ginkgoacearum, regni plantarum et species unica viva divisionis Ginkgophytarum.

Folia Ginkgo bilobae
Ginkgo biloba

Taxonomia recensere

Genus a Carolo Linnaeo anno 1771 statutum, nomen speciei bilobae a verbis bis et lobus compositum est.

Usus in medicina recensere

Folia flavonoida (24%, per exemplum quercetinum et proanthocyanidinum) et terpenoida (6%, ginkgolidum et bilobalidum) continent. Extracta foliorum ad morbum Alzheimerianum et alios morbos curandos dantur effectu autem adhuc dubitato. Hodiernis diebus ginkgo tamen gregi pharmacologico antidementivorum attribuitur.

Effectus non grati recensere

Consumptio nauseam vomitumque, sanguinis profluvium, alvi profluvium (diarrhoeam), cephalalgiam, cordis palpitationes efficere potest.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Ginkgo biloba" apud Plants for a Future • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!