Gerridae sunt familia insectorum ordinis Hemipterorum. Vera heteroptera sunt, quia membra oralia habent ad pungendum et sugendum accommodata; potestate autem super aquam ambulandi distinguuntur.[2] Pondus corporis tam per proprietates anatomicas distribuunt ut super superficiem aquae currere possint; qua pro causa, eae in paene omne flumine, stagno, lacu, palude inveniuntur. Plus quam 1700 species descriptae sunt, quarum decem centesimae sunt animalia maritima.[3]


Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Gerromorpha 
Superfamilia : Gerroidea 
Familia : Gerridae 
Leach, 1815
   
Palaeontologia
Recens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Gerrida generis Gerris.
Pellicula gerridarum.
Effectus crurum gerridarum in superficie aquae.
Levitas propter intentionem superficialem.
Gerridae apem melliferam una devorant.
Gerridae coientes superficiali aquae intentione utuntur.

Nonaginta centesimae gerridarum sunt animalia aquae dulcis, sed ob genus Halobatem, quod in oceano habitat, familia est unica inter insecta. Genus Halobates primum penitus investigatum est inter 1872 et 1876, cum colligerentur nonnullae species variae per Challenger Expedition, primam mundi navigationem vere oceanographicam.[4] Antea Ioannes Fridericus de Eschscholtz, entomologus Baltico-Germanicus, tres gerridarum species invenerat et divulgaverat, quamquam eorum biologia erat paene omnino ignota.[4] Ex quo tempore, gerridae continenter investigantur propter potestatem in aqua ambulandi aliasque proprietates sociales. Parvae gerridae cum veliidis, aliis heteropteris semiaquaticis, saepe confusae sunt. Proprietas quae has familias certissime separat est anatomia genitalium intestinorum. Quia agnitio horum organorum exercitationem disertam et instrumenta propria requirunt, proprietatibus oculorum solis distinguere gerridam a veliidam non fieri potest; ergo habitationes moresque investigandi sunt ad eas praeter anatomiam certam internoscendam.

Gerridae sunt praedatores aquatici qui aliis invertebratis vescuntur, plerumque araneis et insectis, quae in superficiem aquae cadunt.[5][6] Cannibalismus aliquando fit.[7]

Habitatio recensere

Habitationes cuiusque generis gerridarum[8]
Genus familiae Gerridarum Numerus specierum
maritimarum
Zona amara Zona neritica Zona oceanica
Asclepios 4 sic sic non
Halobates grex 1 39 sic sic non
Halobates grex 2 7 non non sic
Stenobates 1 non sic non
Rheumatometroides 1 sic non non
Rheumatobates 6 sic sic non

Genera recensere

Species Europaeae recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Schuh et Slater 1995.
  2. Itaque animalia pleustonica? ratione appellantur, quia super superficiem adulti vivunt.
  3. Lancaster et Briers 2008: 23, 270, 284.
  4. 4.0 4.1 Cheng 1985.
  5. Williams et Feltmate 1992: 48, 121, 218.
  6. Blanckenhorn 1991.
  7. Carcamo 1994.
  8. Ward 1992: 74, 96, 172, 180.

Bibliographia recensere

  • Andersen, Nils Moller, et Lanna Cheng. 2004. "The marine insect Halobates (Heteroptera: Gerridae): Biology, Adaptations, Distribution and Phylogeny." Oceanography and Marine Biology: An Annual Review. 42: 119–80. PDF.
  • Birukow, Georg. 1957. "Tages- und jahreszeitliche Orientierungsrhythmik beim Wasserläufer Velia currens F. (Heteroptera)." Naturwissenschaften 44(12): 358–59. ISSN 0028-1042.
  • Blanckenhorn, Wolf V. 1991. "Fitness consequences of foraging success in water striders (Gerris remigis; Heptroptera; Gerridae)." Behavioral Ecology 2 (1): 46–55. Editio interretialis.
  • Carcamo, Spence. 1994. "Kin Discrimination and Cannibalism in Water Striders (Heteroptera: Gerridae): Another Look." Oikos 70 (3). JSTOR.
  • Cheng, L. 1985. "Biology of Halobates (Heteroptera: Gerridae)." Annual Review of Entomology 30 (1): 111–35. doi:10.1146/annurev.en.30.010185.000551.
  • Lancaster, J. B., et R. Briers, eds. 2008. Aquatic insects: challenges to populations. CAB International.
  • Schuh R. T., et J. A. Slater. 1995. True Bugs of the World (Hemiptera: Heteroptera). Classification and Natural History. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press.
  • Ward, J. V. 1992. Aquatic Insect Ecology: 1. Biology and habitat. Novi Eboraci: Wiley & Sons.
  • Williams, D., et B. Feltmate. 1992. Aquatic insects. CAB International. ISBN 0-85198-782-6.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerridas spectant.
  Vide "Gerridae" apud Vicispecies.