Georgius, vulgo Jörg Wickram (natus Colmariae anno 1505, mortuus apud Vogtsburg im Kaiserstuhl anno 1562) fuit scriptor Germanicus, cuius opusculum Rollwagenbüchlein (1555) maxime illustris fabularum collectio saeculi sexti decimi habetur.

Vita recensere

Nothus consiliarii curialis cuiusdam anno 1546 urbanis adscriptus est. In ista urbe demarchiae servit, pinxit, libros vendidit. Inde ab anno 1555 scriptor urbanus officialis apud Vogtsburg fuit. Inde ab anno 1540 fundavit cantatorum sodalitatem et nactus est manuscripti amplissimi cantualis, quod nostris diebus appellatur "Kolmarer Liederhandschrift". Dramata eius et historiunculae iam antea exarata erant: anno 1531 tractavit opusculum Schweizer Fasnachtsspiele Pamphili Gengenbach Helvetici. Alia propria moralia carnevalia sequebantur, e.g. Das Narrengiessen (1537/38) et dramata spiritalia ut Das Spil von dem verlornen Sun (1540) et Apostelspiel (1552). Fabellas iucundas educatorias necnon anecdota comprehendit in opere Rollwagenbüchlein (1555). Eius quinque mythistoriaeRitter Galmy (1539), Gabriotto und Reinhart (1551), Der jungen Knaben Spiegel (1554), Von guten und bösen Nachbauern (1556), Der Goltfaden (1557)—fabulis Milesiis posterioribus burgensibus in Germania exemplo imitando fuerunt.

Adalberti Halberstadensis conversionem Metamorphoseon Ovidianarum, quae saeculi XIII, tractavit[1], edidit atque xylographiis bellavit.

Notae recensere

  1. Brigitte Rücker: Die Bearbeitung von Ovids Metamorphosen durch Albrecht von Halberstadt und Jörg Wickram und ihre Kommentierung durch Gerhard Lorichius. Göppingen 1997, p. 97–116

Nexus externi recensere