Georgius Henricus von Wright (1916-2003), vulgo Georg Henrik von Wright, phonetice ['jɔrj hɛnrik fɔn 'vrikt], fuit philosophus Finno-Suecicus, qui professoris munere functus est in universitatibus Helsingiensi et Cantabrigiensi. Cantabrigiae fuit collega ac successor Ludovici Wittgenstein. Praesertim operam dedit logicae, analysi philosophicae, philosophiae linguae, philosophiae mentis ac studii Caroli Sanders Peirce. Operibus suis non solum logicam philosophicam et philosophiam analyticam tractavit sed etiam humaniora tetigit themata de culturalibus et politicis rebus saepenumero pessimistice de evolutione disserens.

G.H. von Wright

Georgius Henricus von Wright natus est Helsingforsiae die 14 Iunii 1916 familia nobili Finno-Suecica von Wright, quae originem e Scotia trahit. Tredecim annos natus erat, cum sibi persuasit se philosophum fore. Narraverat enim ludi magister die quodam classi suae, quibus rationibus origo systematis solaris explanari temptatum sit, simulque etiam mentionem fecit Immanuelis Kantii. Domum reversus Georgius Henricus patrem, ut libros de philosophis scriptos sibi daret legendos, petivit. Pater, Tor von Wright, negotiator eruditus, duos libros ei dedit: Einleitung in die Philosophie, opus ampla magnitudine a Wilhelmo Jerusalem confectum, ac Lärobok i psykologi på empirisk grund, librum ab Hans Larsson, philosopho Suecico factum. Qui libri tantum puero inspiraverunt studium, ut paene memoriter omnia referre posset.

Studia universitaria recensere

 
Domus Wrightiana, Helsingiae in regione meridiana Eira.

Finitis scholae[1] studiis in Universitatem Helsingiensem inscriptus anno 1934 studia philosophica iniit. Praeter philosophiam etiam mathematicae studuit ac se ipsum historia generali scientiaque politica erudivit. Eino Kaila, professor philosophiae theoreticae et adsectator novi positivismi logici in Circulo Vindobonensi orti, Georgio Henrico discipulo suo ingenioso suasit, ut aut psychologiae aut logicae se dederet. G.H. logicam elegit.

Iam a primo anno von Wright omnes audivit lectionum series seminariisque theoreticis ab Eino Kaila habitis strenue interfuit. Cum studia universitatis iniret, praeter Suecicam et Finnicam linguas etiam Theodisce, Latine et Graece callebat, sed Anglicam nondum degustaverat. Itaque Eino Kaila, arbitratus etiam linguam Anglicam haud inutilem fore, ei dedit legendum A Treatise of Probability, librum a Iohanne M.Keynes factum, quippe cum Georgius Henricus ipse de his rebus scribere vellet.

Anno 1937 gradum Philosophiae Magistri adsecutus protinus constituit dissertationem doctoralem de logica inductiva et probabilitate conficere, de eodem quidem themate quod iam thesi magisteriali tractaverat. In dissertatione conscribenda von Wright theoreticas visiones hauriebat a Rogerio Bacone, Davide Hume, Gulielmo Jevons, Iohanne Venn, Iohanne S. Mill, Gulielmo Whewell aliisque auctoribus claris. Nec recentiores omisit auctores inductionis peritos, sicut Ioannem Nicod, Ian Ramsey, Iohannem M. Keynes, C. D. Broad, qui omnes Universitatem Cantabrigiensem suis operibus inlustrabant.

Annis 1930 exeuntibus G.H. von Wright Vindobonam profectus est studia sua communicaturus cum iis, qui tunc Circulo Vindobonensi interessent, sed cum Austriae adiunctione a nazistis Germanicis anno 1938 facta Circulus propemodum dispersus esset, paene infectis rebus constituit Cantabrigiam et Oxoniam sibi adeundas, sedes magnas philosophiae analyticae Anglicae. Itaque primum Cantabrigiam visitavit anno 1939 (de quo infra).

Etiam in bello hiemali dissertationi conscribendae operam dare potuit ita ut exeunte mense Maio 1941 gradum Philosophiae Doctoris adsecutus sit libro quem The Logical Problem of Induction inscripsit. Eodem anno sponsam suam Elisabetham von Troil in matrimonium duxit.

Ineuntibus annis 1940 G.H. von Wright in ceterorum philosophorum notitiam prolatus est tribus commentationibus a C.D.Broad scriptis,[2] quibus logicam inductivam Georgii Henrici von Wright collegas edocuit. Von Wright nondum triginta annos compleverat, cum ad Suecophonum philosophiae professoratum promotus est die 15 Martii 1946. Anno 1948 in Cantabrigiam invitatus est, ut cathedram a Ludovico Wittgenstein relictam administraret.

Anni Cantabrigienses recensere

Georgius Henricus von Wright Cantabrigiam primum pervenit anno 1939, mense Martio. Primum Richardum Braithwaite adiit in Collegio Regali et deinde C.D.Broad, decanum Facultatis Scientiarum Moralium, qui benigne et comiter accepit eum permisitque acroasis auscultare, seminariis interesse nec non bibliotheca uti. Brevi tempore in intimam pervenit familiaritatem Caroli D.Broad, qui eum apud Collegium Trinitatis, notissimam communitatem scientificam Cantabrigiensem, introduxit. Itaque G.H. von Wright particeps factus erat seminarii a Georgio E. Moore habiti, post quod acroasin Ludovici Wittgenstein auscultatum iit. Postea von Wright memoriae tradidit se magna laetitia elatum fuisse, quod sibi opportunitas tanti philosophi celeberrimi cognoscendi data esset. Initio quidem Wittgenstein advenam fastidiose accepit, sed duobus interpositis diebus de improviso accidit, ut eum in domum suam invitaret. Itaque inter theam hospiti iuveni dixit ea re se moleste tulisse, quod novum auditorem serie lectionum iam paene finita accipere debuisset. Benignis deinde verbis Georgio Henrico dixit, ut novam acroaseon seriem auditum veniret, quam post festum paschale incepturus esset. Itaque von Wright primum cursum lectionum a Wittgensteinio habitarum semestri paschali 1939 audivit. Cui cursui interfuit etiam Alanus Turing, quocum Wittgenstein sermones inclutos habebat. Praeter Turing his interfuerunt acroasibus etiam Rhus Rhees et Norman Malcolm, qui postea amicitia cum Georgio Henrico iunctus est.

Post hunc cursum, aestate 1939, Wittgenstein etiam subsidium pecuniarium pollicitus conatus est Georgio Henrico von Wright, ut Cantabrigiae diutius remaneret, persuadere. Nihilo minus von Wright hoc proposito comiter denegato domum rediit mense Iulio 1939, nec prae bellis Cantabrigiam multis annis revisitare potuit. Anno 1946 invitatus est, ut Cantabrigiae et Oxoniae et Londini de quaestione inductionis acroasis faceret. Eodem in itinere etiam Wittgensteinium convenit, qui tum in Collegio Trinitatis versabatur. Etiam acroasis audivit quas Wittgenstein de philosophia psychologiae habebat. In recordationibus suis dicit se tum etiam plus quam septem annis ante admiratum esse genium Wittgensteinianum. Temporis decursu amicitia iuncti sunt. Wittgenstein, quamquam Georgium Henricum von Wright ab empirismo logico liberavit, tamen passus est eum instrumentis logicis studere atque uti ad philosophiam suam excolendam. Von Wright, quamquam sua philosophandi ratio Wittgensteinii et Kailae adpulsu magnopere informata erat, tamen semper suam conservavit indolem et libertatem. Methodo philosophica animique temperatione multum a Ludovico Wittgenstein differebat, ipseque in recordationibus suis putat hanc differentiam Wittgensteinio potius placuisse quam molestiae fuisse. Fertur enim Wittgenstein dixisse ex suis discipulis Wrightium solum esse, quem educatione et exemplo suo corrumpere non potuisset.

Ab anno 1948 munere professoris post Ludovicum Wittgenstein fungebatur. His annis in familiaritatem venit Georgii Moore et Bertrandi Russell. Ab anni 1948 autumno von Wright et Moore constituerunt, ut alternis Iovis diebus convenirent. Quos conventus et conversationes postea dixit von Wright tam diu sibi quam maximi momenti fuisse, quam diu Cantabrigiae professoris munere functus est. His annis in aliorum quoque philosophorum familiaritatem venit, inter quos erant Alanus Anderson, L.E.J.Brouwer, Georgius Kreisel, H.H.Price, Gilbertus Ryle.

Anno 1951 magnae mutationes factae sunt. Decessit enim de vita Wittgenstein scripta sua inedita hereditati relinquens Georgio Henrico von Wright, Elisabethae Anscombe et Rhus Rhees. Quae scripta disponenda, interpretanda, edenda haud parvi momenti fuerunt ad philosophiam Wrightianam. Eodem anno liber A Treatise on Induction and Probability inscriptus, C.D.Broad dedicatus, e prelo prodiit. Hoc libro, quo unificationem inductionis eliminativae (a Francisco Bacone et Iohanne Stuart Mill traditae) et inductionis confirmativae (a Iohanne Keynes, C.D.Broad, Rudolpho Carnap propositae) expetivit, postea putavit eam vitae suae philosophicae partem esse terminatam, quae ab Eino Kaila profecta esset. Etiam anno 1951 von Wright consilio quam difficillimo capto cathedra Cantabrigiensi se abdicavit. Quamquam contracto animo hoc consilium iniit, numquam se postea dixit eius decreti paenituisse.

Logica deontica et theoria actionis recensere

Ineuntibus annis 1950 G.H. von Wright deonticam invenit vel potius conformavit logicam,[3] quae logicas inter modalitates deonticas (q.s. obligatorium, permissum, vetitum) relationes investigat. In recordationibus suis dicit sibi quondam inter casuale et fortuitum colloquium de improviso in mentem venisse hoc: 'obligatorium, permissum, vetitum' inter se referri eodem modo, quo notiones modales 'necessarium', 'possibile', 'impossibile' inter se atque operatores logici 'omnia', 'aliqua', 'nulla' inter se referantur. Multis antecessoribus inlustribus contra dicentibus von Wright vidit etiam notiones modales legibus normativis parere. Re accuratius perspecta intellexit etiam notionem tautologiae et transformationes formae normalis in expressiones normativas transferri posse. Sic novam excogitavit modalem quantificationis theoriam, quam monitu C.D.Broad logicam deonticam nominavit.[4]

Wrightianum deonticae logicae systema natum est ex monadicorum operatorum O ('debet') et P ('licet') in calculum propositionalem additione.[5] Itaque, si p actionem (sicut cenationem) significat, Op admonet ut p fieri debeat; Pp autem, ut p fieri liceat. Quae cum ita sint, propositiones Op et ~P~p aequivalere constat.[6] Ex quo fit, quod p duobus modis prohiberi potest: sive propositione ~Pp ('non licet p fieri') sive O~p ('necesse est p non fieri'). Dubium non est, quin horum perceptorum Wrightianorum gratia logica deontica celeriter philosophiae, iurisprudentiae et theoriae actionis instrumentum exstiterit. Attamen non est infitiandum hunc successum Georgio Henrico von Wright prospere venisse, nam erant alii, qui eodem tempore deonticae logicae fundamentis constituendis incumbebant.[7]

A logica deontica von Wright naturalem quandam viam secutus ad logicam normarum pervenit, quae in moralitatis et iustitiae campis ad regulandam actionem humanam tendit. Constat logicam normarum in theoria actionis consistere, quae autem in formali mutationum explicatione exstructa est. Itaque von Wright logicarum et philosophicarum quaestionum studio ad actionem et mutationem pertinentium excitatus est. Has res, quas iam annis 1950 incipientibus ruminatus erat, libro Norm and Action anno 1963 edito tractat. Postea dixit se in hoc libro scribendo multum laborasse, neque id quod scripsit ex omni parte sibi placuisse. Actio et mutatio, notiones difficillimae, per totam vitam eum vexaverunt.

Eodem anno 1963 alterum protulit librum The Varieties of Goodness inscriptum, qui varios usus adiectivi boni (good) aliasque notiones ad ethicam pertinentes investigat. Hoc opere arguit nomina, quae sunt bonum (good), iustum (right), officium (duty), vim moralem accepisse ab usibus cotidianis ad mores non pertinentibus. Iam annis 1950 von Wright classicis philosophiae moralis et ethicae operibus toto animo incubuerat. Quamquam Aristotelem et Kantium magni habebat ac Principia ethica, librum a G.E.Moore conscriptum, diligebat, nihilo minus eudaemonicam ethicam Aristotelis, deontologicam theoriam moralem Kantianam atque "intuitiones morales" Moorianas omisit in hoc libro, quo ipse notione q.e. bonum hominis (the good of man) utitur fundamento ethico, arbitratus ad hanc notionem omnia referenda esse de hominibus eorumque actionibus iudicia.

Hi libri, quamquam eodem anno promulgati, multum inter se differunt. Von Wright, cum librum Norm and Action diu et difficulter parturiret, The Varieties of Goodness expedite conscripsit. Sua etiam fata his libris fuerunt: Norm and Action, liber in quattuor linguas translatus, in bonam existimationem brevi pervenit apud philosophos logicae actionis et mutationis studiosos. Varieties autem, etsi bene aestimaretur, in philosophia hodierna paene in oblivionem venit.

Annis 1960 von Wright suam actionis et mutationis theoriam ita excoluit, ut rationes chronologicas accuratius respiceret. De his rebus tres scripsit symbolas,[8] quas anno 1968 coniunctim edidit libro, quem Time, Change and Contradiction inscripsit. Anno 1966, cum in familiaritatem Arthuri Prior venisset, suum systema logicum intellexit firme graviterque conecti cum ampliore systemate, quod Prior tense logic appellabat.[9] Mox tamen Prior, cum Past, Present and Future,[10] librum suum fructuosum, edidisset, praeter exspectationem mortuus est. Von Wright hunc librum magni aestimabat et ad proposita sua quam aptissimum.

Von Wright logicae deonticae nec non logicae actionis et mutationis operam dedit usque ad finem annorum 1960. Culmen horum studiorum fuit An Essay in Deontic Logic and the General Theory of Action, liber anno 1968 editus. Decem fere annis insequentibus logicae temporis incubuit. Ultimum scriptum de logica modali disserens anno 1979 promulgatum est.[11] Adhuc anno 1996 Six Essays in Philosophical Logic edidit, quo libro ipse putavit finem operum suorum logicorum factum esse. Operibus suis fructuosis non solum in Europa et CFA sed etiam in America Australi innotuit. Inter hos collegas et socios numerandi sunt Eugenius Bulygin et Carolus Alchourrón, philosophi Argentini.

Ineuntibus annis 1970 von Wright studia sua e schola analytica Anglo-Americana ad philosophiae quae dicitur Continentalis praecepta direxit. Sed eum ad studium non tantum invitaverunt Hegel et Marx, philosophi eo tempore gratissimi, quantum Ioannes Georgius Gadamer, qui libro suo Wahrheit und Methode (1960) inscripto principia hermeneuticae philosophicae instituit. Vix dicere audemus hunc librum multum apud Wrightium valuisse, sed cum in familiaritatem auctoris venisset, animum in gravissimas intendit disputationes, quas iam dudum Wilhelm Dilthey ingressus erat de differentiis quae sunt inter explanationem et intellectum.

Anno 1970 von Wright coram Societatis Philosophicae Fennicae auditoribus de duabus philosophiae scientiae traditionibus acroasin habuit. Quas traditiones Aristoteliam et Galilaeanam nuncupavit. De scientificarum explanationum natura et genere agebatur. In traditione Galilaeana, scientiae naturalis modernae propria, explanationes causales in legibus naturalibus positae praevalent, cum in traditione Aristotelia explanationes finem quemque respiciant, quam ob rem finales sive teleologicae appellantur. Von Wright in acroasi sua Aristotelem a Galilaeo superatum esse dixit. Nihilo minus in dubium vocavit, num Galilaeanus explanandi modus extra scientias naturales extendi posset: res humanas suam poscere explanandi rationem.[12]

Ab hac acroasi exordium cepit scribendi libri, qui naturalium et humanarum scientiarum differentias tractaret. Anno 1971 librum edidit Explanation and Understanding inscriptum, quo opere fructuoso — quin etiam controverso — philosophiam analyticam Angloamericanam et traditionem hermeneuticam Continentalem voluit tamquam ponte conectere. Quem "pontem" voluit consistere in eo, quod syllogismus practicus, qui ad explanandas actiones et mutationes sit, in scientiis socialibus et humanisticis eodem fere munere fungatur ac lex contegens in scientiis naturalibus. In his cum explanationes causales sint, in illis ratiocinationes finales valeant: actiones et mutationes explanari posse, prout ex actoris rationalis voluntate et fiducia intellegi possint. Postea quidem confessus est se ratione nimis simplici hanc rem tractasse. Explanation and Understanding, liber in sex linguas translatus, rei magnitudine animos philosophorum occupavit, nec occupare desiit. Postea von Wright suas opiniones ad actiones et ratiocinationes pertinentes elaboravit in operibus quae sunt Causality and Determinism (1973) et Freedom and Determination (1980), nec non in symbola admodum longa de deterniminsimo et libertate humana disserenti.[13]

Notae recensere

  1. Georgius Henricus Lyceum Normale Suecicum Helsingforsiense frequentavit.
  2. Broad (1944a,b,c).
  3. Von Wright (1951a).
  4. Adiectivum deonticus deductum est a verbi Graeci δεῖ 'necesse est, opus est' neutrius generis participio δέον (stirps: δεοντ-).
  5. Operator O scilicet verbum Anglicum 'ought', P autem 'permissible' significat.
  6. Operator "~" negationem significat: ~P 'non (est quod) P'.
  7. Vilkko (2005: 7).
  8. Von Wright (1965; 1966; 1968a).
  9. Tense logic animi attentionem ad naturalium linguarum verborum tempora dirigit, quod praesertim mathematicorum animis perturbationem adtulit. Sufficiet hunc terminum technicum logicam temporis Latine appellari.
  10. Prior (1967).
  11. Von Wright (1979).
  12. In his cogitationibus excolendis etiam ex Anscombe (1959) et Taylor (1965) hausit.
  13. Von Wright (1985).

Bibliographia recensere

  • Broad, C.D. (1944a). Hr. Von Wright on the Logic of Induction (I) Mind 53 (# 209): 1–24.
  • ————— (1944b). Hr. Von Wright on the Logic of Induction (II). Mind 53 (#210): 97–119.
  • ————— (1944c). Hr. Von Wright on the Logic of Induction (III) Mind 53 (#211): 193–214.
  • Vilkko, Risto (2005). Georg Henrik von Wright (1916-2003). Journal for General Philosophy of Science 36: 1-14.