Georgius (vulgo George) Boole [bu:l] (natus Lincolniae die 2 Novembris 1815; mortuus Ballintemple in oppido iuxta Corcagiam die 8 Decembris 1864) fuit mathematicus, logicus, et philosophus, socius Societatis Regalis Londini, et professor artis mathematicae et philosophiae mathematicae apud Collegium Reginale Corcagiense.

Georgius Boole

Fuit inventor logicae Booleanae, quae systema numericum binarium et fundamenta logicae computatrorum digitalium est. Ita Boole pater informaticae fuisse habetur. Aequationibus differentialibus, analysi, et probabilitati insigniter studebat.

Bibliographia recensere