Georgius Agar-Ellis, Baro Dubrensis

Georgius Agar-Ellis, primus Baro Dubrensis (natus George James Welbore Agar-Ellis die 14 Ianuarii 1797; mortuus die 10 Iulii 1833), fuit politicus et scriptor Britannicus. Alumnus Aedis Christi apud Oxonienses, in Regalem Societatem Londiniensim et Societatem Antiquariorum anno 1816 cooptatus est. Praeses Regalis Societatis Litterarum anno 1832 electus est. Inter eius opera sunt libri The True History of the State Prisoner, Commonly Called the Iron Mask (1826), Inquiries respecting the Character of Clarendon (1827), et A Life of Frederick II (1831), ac Ellis Correspondence (1829) et Walpole's Letters to Sir Horace Mann (1833) edidit.

Georgius Iacobus Welbore Agar-Ellis

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!