Gentilitas est coniunctio gentilium, sc. eorum qui eiusdem gentis aut nationis sunt; per transnominationem etiam ipsos gentiles significat: "sparsas atque, ut ita dicam, laceras gentilitates [= gentiles] colligere atque conectere."[1] Per translationem gentilitas etiam ad indicandam communionem nominis accipitur: "Herbam quoque Graeci erinon vocant, reddendam in hoc loco propter gentilitatem."[2]

Scriptores Christiani vocabulis gentes et gentilitas adhibent ad nationes non Iudaeos appellandas (sic Hebraicum גּוֹי gôwy et Graecum ἔθνος reddentes).[3] Aliquando sensus alios accipit, videlicet gentes praeter Iudaeos et Christianos, gentes non Romanos, vel paganos significans. Mormones gentiles appellare solent omnes qui non sunt membra eorum ecclesiae.

Notae recensere

  1. Plin., Pan. 39.
  2. Plin., Nat. 23.131.
  3. Saepe in versione Vulgata; vide etiam Lact. 2.13 fin.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.