Gens Caecina nobilis et clara etrusca familia fuit oriunda a Volaterris, urbe Tusciorum, quae Romam migravit. Vero simile est nomen a Caecina flumine venire, quod in valle sub monte Volaterrino fluit. In lingua Tusciorum nomen erat Ceicna, sed etiam Kaikna seu Kaiknas ut ab inscriptionibus in tumulo familiae confirmatum est. Gens multis in familiis dividebatur, nunc multa cognomina erant velut etrusca Caspu et Tlapuni sive latina Quadratus Pladdusque[1]. De viris cum nomine isto Romae scimus a I saeculo a.C.n. et habemus pro certo eos ab Etruria venisse. In ultimis saeculis imperii, Honorio regnante, poeta vixit Decius Albus Caecina, qui domicilium habebat prope Volaterram.

Clari Viri recensere

  1. Aulus Caecina, Volaterrinus, a Cicerone defensus anno 69 a.C.n.
  2. Aulus Caecina, filius prioris, scripsit libellum contra Caesarem et post pugnam Pharsali est exiliatus. (Caes, B.C. 48). Ut veniam impetraret alterum voluminem scripsit, Querelas (commemoratum in Cic. ad Fam. vi. 5-8.). Librum quoque Etruscam disciplinam scripsit.
  3. Caecina quidam Volaterrinus, Octaviani amicus (Cicero: ad Fam. VI 5; Appianus Alexandrinus, B. C. v. 60.)
  4. Aulus Caecina Severus, consul suffectus militaris anno 1 a.C.n. et dux Augusto Tiberioque regnantibus (Tacitus, Annales I 64, III 33.).
  5. Aulus Caecina Paetus, est a Claudio ad caput damnatus anno 42. Arria uxor fuit eius. Filia eius nupsit Thraseam, a Nerone ad caput damnatum.
  6. Gaius Caecina Largus, consul anno 42 imperatore cum Claudio, vixit in pulcherrimam domum Scauri, qui eodem Ciceronis tempore vixit.
  7. Publius Caecina Largus, comes imperatoris Claudii, fortasse frater Gaii.
  8. Caecina Tuscus, filius nutricis Neronis, creatus anno 56, tamquam Fabius Rusticus scripsit, praefectus praetorio ut in locum Afranii Burri succcederet: quod non accidit, interposito Seneca ut redderetur Burro dignitas. Tunc est Caecina praefectus Aegypti creatus et deinde, cum se in thermis ad adventum Neronis paratis lavavisset, exsulavit. Mortuo imperatore, de exilio revocatus est[2].
  9. Aulus Caecina Alienus, unus ex ducibus Vitellii, fuit clarissimus vir huius gentis.
  10. Licinius Caecina, senator Othoni favens anno 69, nominatus a Publio Cornelio Tacito (Historiae II 53).
  11. Aulus Caecina Tacitus, vir publicus, praefectus Hispaniae Baeticae III saeculo fuit.
  12. Decius Caecina Albinus, praefectus urbi anno 302, unus ex principibus libri Macrobii Saturnalium.
  13. Decius Albinus Caecina, scriptor romanus satirarum Arcadio Honorioque regnantibus.
  14. Caecina Decius Aginatius Albinus, praefectus urbi anno 414, nominatur in libro De reditu suo Claudii Rutilii Namatiani.
  15. Caecina Decius Aginatius Albinus, consul anno 444, nepos prioris fuit.
  16. Flavius Caecina Decius Basilius, consul anno 463 atque praefectus praetorio fuit, qui tres filios habuit:
    1. Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior, consul anno 480 parti Occidentali electus.
    2. Decius Marius Venantius Basilius, consul anno 484
    3. Caecina Mavortius Basilius Decius Iunior, consul anno 486
  17. Caecina Mavortius Basilius Decius, consul anno 486, frater prioris filiusque Flavii Caecinae Decii Basilii.

Fontes recensere

  1. Carolus Otfried Müller. Die Etrusker, liber I. p. 416, &c.
  2. Tacitus: Annales XIII. 20 ; Suetonius: Nero 35 ; Dio Cassius LXIII, 18 ; Tacitus: Historiae, III 38

Nexus interni

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae