Genovefa Immè (nata in quodam suburbio Lutetiae die 31 Maii 1929; mortua[1] Pali, die 11 Iunii 2012)[2] tali modo enim in litteris Latinis vocatur secundum nomen mariti ultimi et amatissimi, fuit magistra et poetria Francica quae Latine scribebat.

Eius vita recensere

Coepit in urbe Pali[3] (Francogallice Pau), primum docere ut ludimagistra sermones Francogallicum, Latinum, et Graecum, in lyceo urbis Pali. Etiam docuit ut profestrix in universitate studiorum Palensi.

Anno 1954, tempore prioris matrimonii vocabatur Genovefa Métais, quo nomine complura scripta Latina edidit.

Latinitatem vivam ab anno 1969 in conventu Vitae Latinae Avennione colere coepit.

Anno 1978, vidua facta, ducta est in matrimonium ab Antonino Immè, etiam viduo Siculo, poeta et scriptore Latino, quocum Commentarios Latinos periodicos M. A. S. condidit.

Antonino marito carissimo mortuo, ea magna tristitia adfecta in eius memoriam Latina perrexit carmina componere commentariosque periodicos quibus titulus M. A. S. edere.

Illa Genovefa Immè tum mansit ultima unicaque vates quae Latine scribit in Francia, in qua regione Latina lingua videtur radicitus exstincta esse.

Eius scripta recensere

Apud Rainardum Brune typographum, poetam Latinum Germanum edidit anno 1976 librum cui titulus Saeculorum transvectio, atque anno 1995 translationem libri Aloissi Hémon Maria Capodelania, nec non nonnulla carmina in libro cui titulus est Carmina Latina Recentiora.

Apud domum editoriam, Tarmeye anno 1991 carmina Periegesis Amatoria edidit, et anno 1993, Per auras iacta.

Carmen in eius honorem recensere

In eius honorem, poeta Alaenus Divutius hoc carmen[4] pepigit:

AD GENOVEFAM IMMÈ, AMICISSIMAM,
UNICAM GALLIAE VATEM LATINAM.

Te celebro, sed digna cani meliore poeta,
felix quae vixti quondam cum vate marito,
o quae Gallarum superes nunc unica vates!
Non solum Musae sed Amor tua carmina Fidus
concelebrant nobis atque immortalia reddent:
non Musae lacrimas spernunt, non mitia corda,
non memorem spernunt Venerem, non pectora casta.

Scripta Genovefae Immè recensere

  • 1976: Saeculorum transvectio, Leichlingae, domus editoria Rainardi Brune, 1976.
  • 1984: Inter eximios latinitatis vivae fautores Iohannes Capelle, Melissa, 1984, n° 4, p. 11.
  • 1985: Antiquis de rebus...libri novi, in Melissa, n° 5, anno 1985, p. 9.
  • 1985: Res unius diei, in Melissa, n° 7, anno 1985 (scripserunt una Genovefa et Antoninus Immè)
  • 1985: De institutione latina in scholis, in Melissa, n° 9, anno 1985, pp. 2–3.
  • 1986: S.O.S. Succurrite, O Sodales, in Melissa, n° 14, anno 1986, p. 3.
  • 1987: De phonocasta MEL II, in Melissa, n° 19, anno 1987, p. 16.
  • 1987: Succuristis O Sodales, in Melissa, n° 21, anno 1987, p. 7.
  • 1988: Miscellanea ad Antoninum meum collecta, in Melissa, n° 27, anno 1988, p. 16.
  • 1990: Epistola, in Melissa, n° 36, anno 1990, p. 6.
  • 1990: Epistulae decem, Edizioni Pergama, Viale Ezio 7, Milano, anno 1990.
  • 1991: Gabriel Matzneff, Petronius alter, in Melissa, n 40, anno 1991, pp. 10-14.
  • 1991: Amatoria periegesis. Voyage d'amour, carmina bilinguia, Mazet St Voy, éditions Tarmeye, 1991.
  • 1993: Per auras iacta. Jeté au vent, éd. Tarmeye (F-43520 Mazet Saint Voy), 1993.
  • 1995: Aloisii Hémon Maria Capodelania, narratio Canadica in Latinum versa a Genovefa Immè, ed. Domus editoria Rainardi Brune, 1995 (Postfach 1146, D-40736 Langenfeld).
  • 1996: Maria Capodelania animos commovet, in Melissa, n° 71, anno 1996, pp. 14-15.
  • 1996: Consilium 'Alcuinus' dictum proposuit Albinus Flaccus Parisinus, in Latinum convertit Genovefa Immè, in Melissa, n° 74, anno 1996, pp. 10-13.
  • 1998: Haïkaï quotidiens. Haïcuas cottidiana, Mazet St Voy, ed. Tarmeye, 1998, 157 p.
  • 2001: Novae fabulae, coll. Babel-Nova (Latine scire, gradus primus), Neapoli, Italibri, 2001.
  • 2003: Hirundo et canis, coll. Babel-Nova (Latine scire, gradus secundus), arigliano, Italibri, 2003, 48 pp.
  • 2003: Linguae Latinae schola, Marigliano, Italibri, 2003, 148 pp.
  • 2005: Linguae Latinae schola, Vol. II, Marigliano, Italibri, 2005.

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Francisca Deraedt, "In memoriam Genovefae Immè, in : Melissa, n° 172, Bruxellis, 2013, pp. 15-16.
  2. Familia annuntiat eius mortem.
  3. Vide: Encyclopédie méthodique. Géographie. Tome second, Paris, chez Panckoucke, Liège chez Plomteux, 1784, p. 593: "Pau, Palum, ville de France dans la Béarn". Vide etiam: Charles Maty, Michel-Antoine Baudrand, Dictionnaire geographique universel, 1701, p. 750: "Pau, Palum ville de France, capitale du Béarn".
  4. Alanus Divutius, « Ad Genovefam Immè, amicissimam, unicam Galliae vatem Latinam », carmen, in Melissa, fasciculo 146°, Bruxellis, 2008, p. 12.