Gallaecia vel Callaecia fuit regio in Iberia ad septentrionem Durii fluminis cuius caput erat Bracara Augusta. Regio secta est a Mini flumine, quod aurum ferebat et Romani regionem ita volebant. Capta est a Romanis C. Iulio Caesare duce. Fuit pars Hispaniae Citerioris usque ad regnum Diocletiani, qui Gallaeciam provinciam fecit, quae a praesidibus administrabatur et ad Hispaniae Dioecesin pertinuit.

Gallaecia in Hispania sita.

Praesides recensere

Praesides Gallaeciae inter alios et hi fuerunt:

Silius Italicus recensere

Silius Italicus de Gallaecia scripsit:

Fibrarum et pennae divinarumque sagacem
flammarum misit dives Callaecia pubem,
barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
nunc pedis alterno percussa verbere terra,
ad numerum resonas gaudentem plaudere caetras. (Liber III.344-7)

Finis provinciae recensere

Anno 409 Suevi Hispaniam intraverunt et Gallaeciam ceperunt, ubi regnum creaverunt. Tunc Liuvigildus rex Suevos superavit et Galaleciam in regnum duxit.

Fontes recensere

Strabo, libro tertio Geographicon cap. III.2-4

Bibliographia recensere

  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964