Galfridus Geoffrey Sutton (natus anno 1947) Britannicus philologus est de linguis Finno-Ugricis necnon de Linguis Germanicis septentrionalibus. Est editor, moderator, interpres, expertus studiosus in omnibus quae attinent ad linguam Esperanticam.

Vita recensere

Idioma Zamenhofianum Galfridus edidicit anno 1962. Annis a 1972 ad 1973 litteris Scandinaviae studuit ad Universitatem Angliae Orientalis, annis autem a 1973 ad 1980 Upsaliae fuit ubi diploma philosophicum in litteris Scandinavicis adeptus est. Stipendio ab Instituto Suecico recepto thesim doctoratus nanciscendi caussa terminavit. A mense Octobri 1981 annum consulebat dispositoribus periodici Siniensis "El Popola Ĉinio" Pechini. Insuper curavit editionem florilegii Ĉina Antologio (1949-1959). Annis a 1984 ad 1986 in grapheo centrali UEA Roterodami moderator fuit periodici "Esperanto". Postea libros de portibus Britannicis et rebus periegeticis in Britannia aspectabilioribus edi iussit.

Opera selecta recensere

Lingua Esperantica recensere

  • 1969: Konciza Historio pri la Kornvala Lingvo kaj ĝia Literaturo.
  • 2002: Editio aucta et modernizata opusculi Ockey, Edward; Sutton, Geoffrey, Bibliografio de vortaroj kaj terminaroj en Esperanto 1887-2002. Rotterdam: UEA 1992-2002.

Idiomatibus aliis (selectio modo) recensere

  • 1976: Nordisk vetenskaplig litteratur om det internationella sprakproblemet, Upsaliae 1976.
  • 2008: Concise Encyclopedia of the Original Literature of Esperanto 1887-2007, Novi Eboraci: Mondial 2008

Nexus externi recensere