Galfridus Beaumont (Geoffrey Beaumont; natus ad Coggeshall Comitatus Saxonum Orientalium, 1903 - mortuus Urbe Promontorii 24 Augusti 1970) fuit presbyter Anglicanus, monachus Communitatis Resurrectionis et compositor cantuum popularium, praesertim hymnorum. Fuit capellanus Regiae Classis, deinde capellanus Collegii Trinitatis apud Cantabrigiam. Cum Patricio Appleford, Beaumont condidit "20th Century Church Light Music Group" (Societatem Musicae Levis Vicensimi Saeculi) et edidit compluria hymnorum novorum florilegia ex quibus multi inveniuntur in hymnalibus variis per mundum et adhuc canuntur. Composuit "Twentieth Century Folk Mass" (Missam Popularem Vicensimi Saeculi), quae breve tempus gratissima, etsi controversa, erat in vulgus. [1]

Notae recensere

  1. A Dictionary of Christian Biography. ed. Michael Walsh

Nexus externi recensere