Galena Pauli filia Višnevskaja (Russice Галина Павловна Вишневская, tr. Galina Pavlovna Višnevskaja; nata Иванова, tr. Ivanova, die 25 Octobris 1926, mortua 11 Decembris 2012) erat cantrix vocis supranae Russica.

Wikidata Galena Višnevskaja
Res apud Vicidata repertae:
Galena Višnevskaja: imago
Galena Višnevskaja: imago
Nativitas: 25 Octobris 1926; Petropolis
Obitus: 11 Decembris 2012; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia
Nomen nativum: Галина Павловна Иванова

Familia

Coniunx: Mstislaus Rostropowicz
Proles: Elena Rostropovich

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Ab anno 1952 in Theatro Magno (Russice Большой театр, tr. Bol'šoj teatr) Moscuae favebat operi, anno 1966 titulo Artificis Popularis URSS ornata. Amica Demetrii Szostakowicz, operas eius (inter alia, Леди Макбет Мценского уезда et Symphonia XIV) cantavit. Et amica Beniamini Britten, operam suam "War Requiem" cantavit.

Anno 1974 cum marito suo Mstislao Rostropovicz emigravit, postea civitatem URSS atque signa laudis Sovietica adempta, in CFA et Francia colebat. Anno 1984 librum nomine Galina («Галина») scripsit, de vita sua narrantem et eos qui Unionis Sovieticae praestabant deferentem. Anno 1990 civitatem signaque laudis URSS denuo recepit, denuo ad Russiam venit, professor honorata Conservatorii Moscuensis facta.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Galenam Višnevskajam spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon