Gaius Sulpicius Camerinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Sulpicius anno 382 tribunus militum consulari potestate creatus est. Ceteri tribuni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Papirius Mugillanus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Spurius Papirius Crassus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[1].

Anno 380 Sulpicius censor erat, una cum Spurio Postumio Albino Regillensi, qui autem hoc anno mortuus est. Quia censori mortuo religionis causa alius suffici non poterat et sine collega coepta perficere ei non licebat, Sulpicius a magistratu se abdicavit[2].

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 22
  2. op.cit., VI 27