Gaius Sosius (natus saeculo 1 a.C.n., mortuus post annum 17 a.C.n.) senator Romanus fuit. Consulatum anno 32 a.C.n. gessit. Triumviratus tempore Marci Antonii fautor, post Actiacam pugnam in gratiam cum Octaviano rediit.

Familia recensere

Pater eiusdem nominis anno 49 a.C.n. praetor erat.

Cursus honorum recensere

Gaius Sosius, qui sectator Marci Antonii fuit, anno 39 a.C.n. eius quaestor in Macedonia et brevi tempore post consul designatus ad annum 32 a.C.n. erat. Anno 38 a.C.n. proconsul Syriae a Marco Antonio factus est. Ibi Hierosolyma expugnavit et Herodem regem a Romanis Iudaeis impositum in urbem reduxit[1]. Itaque militibus imperator salutatus est et 3 Septembris 34 Romae triumphavit. Ibi templum Apollinis a posteris e suo nomine cognominatum et refici et statuis ex manubiis ornari iussit. Anno 32 primus e gente sua consulatum iniit. Una cum altero consule Gnaeo Domitio Ahenobarbo in senatu contra Octavianum triumvirum oravit. Paulo post autem cum eo et CCC aliis senatoribus e Roma fugit et Ephesum ad Marcum Antonium pervenit[2]. Anno 31 inter Actiacam pugnam cornu laevo navium Antonii imperavit et clade accepta captus est. Precibus Lucii Arruntii, qui cornu dextrum Octaviani duxerat, ei venia data est[3]. Gaius Sosius XVV sacris faciundis fuit et anno 17 a.C.n. Ludis Saecularibus interfuit[4].

Notae recensere

  1. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIV,447 et 468-488; Bellum Iudaicum I 327 et 345-357 ; Cassius Dio, IL 22. Plutarchus, Ant. 34.
  2. Cassius Dio, L 2
  3. Velleius Paterculus II 86,2
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 745-746

Si vis plura legere... recensere

Antecessores:
Imperator Caesar Augustus II et Lucius Volcacius Tullus
Consul
32 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Imperator Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus