Gaius Iulius Proculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit.

Familia recensere

Pater eius Marcus Iulius Romulus, avo equiti idem nomen ut pater erat.

Cursus honorum recensere

Proculus quaestor Domitiani atque Nervae imperatorum anno 96 fuit. Tum fuit ab actís senatus, praetor, deinde legatus Legionis VI Ferratae in Syria[1]. Ultimis mensibus anni 109 consul suffectus creatus est. Deinde legatus Galliae Lugdunensis ad censum habendum fuit. Traianus vel Hadrianus eum legatum Augusti pro praetore regionis Transpadaniae fecerunt. Forte et in annum 133 consul iterum destinatus est, sed ante magistratum mortuus est[2].

Notae recensere

  1. CIL X 6658
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 40